Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 322  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel plures de pluribus rebus et diversis, poterit qui eas38 proponit quam
[002] voluerit præmittere et omnes simul tractare. De hoc autem quod dicitur
[003] quod si plures alicui competant39 actiones, una debet experiri, et una electa
[004] ad alias non poterit recurrere pendente prima, sciendum est40 quod istud
[005] fallit in quatuor casibus. Primus casus est quod cum quis plures habeat
[006] actiones vel duas de una re quæ sint41 contrariæ, si utrasque proposuerit
[007] audiri non debet non42 magis quam si contraria allegaret. Oportet igitur
[008] quod unam istarum proponat quam voluerit, quia sese non compatiuntur
[009] nec simul stare possunt, quia una excludit aliam. Ut si quis peteret simul
[010] sortem et usuras, et terram in dominico et ad terminum. Secundus casus est
[011] ut si illa quæ primo43 proponitur pendeat ex alia, et quæ posterius proponi
[012] deberet44 per ordinem. Ut si quis tamquam heres petat45 debitum hereditarium
[013] antequam se probaverit heredem, et postea vult inquiri si sit heres vel
[014] non. Præpostera est enim talis petitio. Item si quis petat fundum rei vindicatione,
[015] et statim vult percipere fructus vel colligere antequam fundum
[016] adquisiverit, vel de fructibus agere antequam prima actio terminetur de
[017] principali, repelli debet a secunda actione de fructibus. Primo enim debet
[018] constare de re principali per actionem primam cuius esse debeat, et postea
[019] de46 eius pertinentiis. Et unde47 videtur rationibus prædictis quod si quis
[020] petat manerium cum pertinentiis, ad quod pertineat advocatio sicut de pertinentiis,
[021] et pendente placito de manerio, antequam convincatur cuius esse
[022] f.114] debeat, contingat ecclesiam vacare, et ille qui petit manerium
[023] præsentaverit1 antequam principale terminetur, si placitare voluerit, non
[024] audietur per breve quare impedit nec de ultima præsentatione. Et plures
[025] sunt huiusmodi actiones et infinitæ. Tertius casus est cum secunda sit
[026] præiudicialis primæ, quod non est in primo casu, sed2 e converso. Ut si a te
[027] petam fundum Titianum quem tu3 possides et negas meum esse, et petam
[028] viam ad ipsum fundum Titianum per fundum Sempronianum qui Titii est,
[029] non sum audiendus in hac secunda actione de via quia præiudicat primæ,
[030] et4 quia primo oportet discutere cuius esse debeat fundus Titianus, ad
[031] quem via pertinere debeat. Item si vindico a te aliquem fundum, et antequam
[032] convincatur velim interim5 agere tecum de6 communi35 dividundo, non
[033] sum audiendus pro eo, quia9 per10 hanc actionem de dividundo præiudicatur
[034] primæ de principali recuperando. Quartus casus est si tales sint
[035] actiones propositæ, quod una tollitur electione alterius. Ut si agam in



Notes

38. illas, LA, MC.

39. competunt, MG, CM.

40. Om., CE, MG, CM.

41. fuerint, V; sunt, OC, CE.

42. Om., V, OC.

43. Om., MG, CM.

44. debet, MG, CM.

45. peteret, OB, MB; petierit, MA.

46. Om., OA, OB, OC, MA, MB, MC, MG, CM, LA, Y.

47. Om., OB, MA, MB.

1. præsentavit, MG, CM.

2. et, OB, MA, MB, CE, Y.

3. Om., MG, CM.

4. Om., LA, Y, MC.

5. iterum, OA, OC, MA, MG, CE, CM; iterim, OB.

6-7. contrarium, MG, CM.

9-10. quod per, V; quia super, OA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College