Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 321  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cit quod regressum non habeat ad actiones inferiores, quia tunc inceptum
[002] est placitum cum effectu per breve de recto. Quidam autem dicunt contrarium,
[003] quod non est inceptum cum effectu antequam summonitus comparuerit
[004] et ad breve responderit20 vel warantum vocaverit vel ulterius processerit.
[005] Sed re vera sufficit21 si fiat ut primo dictum est. Et hæc vera sunt si
[006] breve per quod actio incepta est teneat in suo casu. Ut si22 assisa mortis
[007] antecessoris impetrata fuerit et non iacuerit inter partes, pro non impetrata
[008] reputabitur, et ideo descendere poterit petens ad assisam novæ disseisinæ ad
[009] seisinam propriam recuperandam.23 Eodem modo videtur quod esse debeat,
[010] si quis usus fuerit et impetraverit parvum breve de recto secundum consuetudinem
[011] manerii domini regis, ubi impetrasse debuit magnum breve patens.
[012] Si eo utatur24 nihilominus regressum habebit ad breve magnum ad petendum
[013] liberum tenementum, et e contrario. Quia cum in suo casu non sint25
[014] impetrata, ideo nulla. Si autem utraque actio duorum versus unum super
[015] proprietate, et ubi uterque agere poterit26 tam super possessione quam
[016] super proprietate, sed ratione diversorum temporum semper de ultima seisina27
[017] prius erit cognoscendum. Et si de ultima seisina constare non possit,
[018] tunc observetur quod dicitur quod28 qui prius appellat prius agat. <Item29
[019] incidit quandoque quæstio proprietatis in actionem intentatam super ipsa
[020] possessione, sive possessorium intentetur causa recuperandæ possessionis,
[021] sicut in assisa novæ disseisinæ, vel adispicendæ possessionis, sicut in assisa
[022] mortis antecessoris. Et quo casu simul quandoque intentatur30 proprietas
[023] cum petitorio iudicio quoad cognitionem possessionis et non quoad pronuntiationem
[024] super proprietate. Et sæpius inquirendum31 erit de ipsa proprietate
[025] ut de possessione magis constare possit, et sic nihil32 commune
[026] habet possessio33 cum proprietate quoad pronuntiationem, licet quoad34
[027] cognitionem.35 Vel dici poterit quod nihil commune habent quoad decisionem,
[028] habent tamen36 commune quoad cognitionem37 ut prædictum est, quia
[029] forte aliter iudex non posset cognoscere de uno, scilicet de possessione, nisi
[030] cognosceret de reliquo, scilicet de proprietate. Pronuntiatio vero iustitiarii
[031] erit super possessione. Et notandum quod verbum possessionis quandoque
[032] ponitur pro re possessa et quandoque pro restitutione.>

Fallit in quatuor casibus.


[034] CUM autem ab una parte plures actiones civiles proponantur versus unum



Notes

20. respondebit, MG, CM; respondit, MA.

21. Om., OB, MA, MB; sufficiat, V.

22. Om., OB, MA, MB.

23. recipiendam, OB, MB, CE.

24. teneatur, OB, MA, MB.

25. sunt, V, CE; fuit, OC, CM; n. sit imp., MA.

26. possit, MG, CM.

27. Om., LA.

28. Om., CE, MG, CM, OB, MA, MB.

29. Om., OA, LA.

30. intentantur, OA, LA, OC, Y, MB.

31. inquirendus, MG, CM.

32-33. nihil commune possessionem, MG, CM; nihil convenit possessio, OC; nihil consequentiæ habet possessio, OB, MB.

34-35. quoad convictionem, MG, CM.

36. Om., MG, CM.

37. convictionem, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College