Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 31  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tum est. Bella etenim10 orta sunt et captivitates secutæ et cetera. Fit etiam
[002] liber homo servus per confessionem in curia regis11 factam: ut cum liber
[003] homo sit in curia domini12 regis se13 cognoscat14 ad villanum. Item fit liber
[004] homo servus, si15 cum semel manumissus fuerit ob ingratitudinem in servitutem16
[005] revocetur. Item fit liber homo servus, cum ab initio clericus vel
[006] monachus fuerit effectus, postea ad secularem vitam redierit, quia talis
[007] debet restitui domino suo. Item servorum una est17 condicio substantialis.
[008] Quicumque enim servus est ita est servus sicut18 alius, nec plus nec minus.

Quis dici possit liber et quis ingenuus.


[010] LIBER vero et ingenuus dici poterit qui statim ut natus est liber est, sive ex
[011] duobus liberis et ingenuis, sive ex duobus libertinis, scilicet qui ex iusta
[012] servitute manumissi sunt, sive ex ingenuo et altero libertino, sive nascatur19
[013] ex matre ancilla et patre libero, dum tamen extra villenagium et in libero
[014] toro, dum tamen ex matrimonio. Item si ex matre libera et servo extra
[015] matrimonium. Et sufficit matrem esse liberam vel tempore illo quo concepit,
[016] vel tempore20 quo parit,21 vel saltem in medio illorum temporum,
[017] licet22 ancilla facta fuerit, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in
[018] utero est.

Qui dicuntur libertini.


[020] FIUNT etiam liberi qui dicuntur libertini, illi videlicet qui ex iusta servitute
[021] manumissi sunt. Et dicitur libertinus quasi liberatus a servitute.

Qui dici poterunt liberi et computari debeant inter pueros et qui non.


[023] ITEM qui ex damnato coitu nascuntur inter liberos non computantur, sicut
[024] ex adulterio et huiusmodi. Item qui contra formam humani generis converso
[025] more procreantur, veluti si mulier monstruosum aut23 prodigiosum
[026] sit enixa. Partus autem qui24 membrorum officia ampliavit, ut si sex digitos
[027] habeat vel si25 quatuor tantum vel si26 tantum unum,27 talis inter liberos
[028] connumerabitur.

Alia divisio hominum.


[030] EST autem28 alia divisio hominum29 quod alii sunt30 masculi, alii feminæ,
[031] alii hermaphroditi. Et differunt feminæ a masculis in multis, quia earum
[032] deterior est condicio quam masculorum.



Notes

10. enim, V, OB, CE.

11. domini regis, MG, CM, Y, HA.

12. Om., V, MA, MB, CM, MG.

13. et se, OC, MA, HA.

14. ut cognoscat se, OB, MB, MA (ut corr. et); et recognoscat se, Y.

15. sed, MG, CM.

16. servitudinem, V, HA.

17. Om., LA, CE.

18. sicut et, CE, Y.

19. nascantur, OA, OB, MA, CE, Y, OC, MC.

20. tempore illo, MB; om., CE.

21. peperit, OB, MA.

22. si, MG, CM.

23. vel, MB, CM.

24. cui natura, MG, CM, P, HA, OC, MA (+ cui natura).

25. Om., OB, MA, CM, MG.

27. unus, OA; vel unus, P.

26-27. minus, OC, CM, MG; si minus, LA.

28. etiam, OA, HA, MG, LA, MC; item est alia, OC.

29. Om., OB, MB.

30. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College