Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 319  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ita extingueretur pœna in maiori pro parte, scilicet quod non traheretur
[002] nec23 frangeretur, quod esse non debet. Si autem duæ vel plures competant
[003] actiones contra unum, quarum una criminalis sit et altera civilis, criminalis
[004] prius debet terminari.24 Et est ratio, quia si quis appellatus est25 de vita et
[005] membris, competit ei exceptio contra quemlibet agentem civiliter, quod
[006] appellatus ei respondere non tenetur antequam se defenderit in criminali,
[007] nec mutare poterit26 statum suum quamdiu27 dubius fuerit status propter
[008] crimen. Si autem contra unum duæ competunt28 actiones civiles, quarum
[009] una in personam et alia in rem, utraque simul poterit intentari, quia neutra
[010] aliam tollit vel excludit, ex quo sese inter easdem personas compatiuntur,
[011] ac si unus illas intentaret versus plures. Si autem utraque fuerit in rem
[012] et utraque super possessione, illa quæ fuerit super possessione propria prius
[013] terminari debet, sicut assisa novæ disseisinæ, quam29 illa quæ fuerit super
[014] possessione aliena, sicut assisa mortis antecessoris de30 morte alicuius antecessoris.31
[015] Si autem plures petierint seisinam propriam versus unum per
[016] assisam novæ disseisinæ, ultima seisina prius erit terminanda, et sic fiat de32
[017] pluribus quod de duobus. Et illud idem fiat33 de assisa34 mortis antecessoris,
[018] si plures petant versus unum per assisam. Si autem uni competant plures
[019] actiones civiles versus unum, tam super possessione propria et aliena quam
[020] super proprietate petens habet electionem quam primo voluerit intentare,
[021] et una electa ad alias regressum non habebit pendente illa, si processerit
[022] secundum ordinem actionum. Et si ordine35 non servato processerit, ad alias
[023] postmodum regressum non habebit. Et unde si plures competant actiones
[024] adversus unum, sicut assisa novæ disseisinæ de possessione propria, et
[025] assisa36 de37 seisina antecessoris, et breve de ingressu, et breve de recto,
[026] primo si velit ordinem servare, quod38 una terminata possit ad alias habere
[027] regressum, primo eligat actionem39 super possessione, et illam primo de
[028] seisina propria, et postea de seisina aliena, et tunc demum agat de proprietate,
[029] et primo eligat actionem de ingressu, et postea super ipso recto.40
[030] Quia si primo elegerit agere41 super ipso recto, numquam postmodum
[031] regressum habebit ad inferiores, nisi ita sit quod aliquando per narrationem
[032] vertatur breve de42 recto in breve de ingressu. Quia quamvis teneat ordo ut
[033] f.113] prædictum est de actione in actionem ascendendo usque ad breve
[034] de recto, numquam tenebit ordo descendendo a superiore actione ad inferiorem.



Notes

23. quod non, OB, MA, MB, CE (-- quod), Y (et quod non).

24. determinari, MG, CM, Y.

25. fuerit, MG, CM.

26. possit, LA, MC.

27. quam, MG, CM.

28. competant, V, LA, OB, MC.

29. quod, V, LA.

30-31. Om., MG, CM.

32-33. Om., MG, CM.

34. assisis, OA, LA, MC; ass., MSS. var.

35. de ordine, MG, CM.

36-37. ass. mortis antecessoris de, CE; (ass. de mortis ant. et, MG, CM).

38. quia, CE, MG, CM, MC.

39. actiones, V, OA.

40-42. Om., MG, CM.

41. Om., OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College