Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 318  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cepto nostro vel capitalis iustitiarii nostri. Teste etcetera. Et sicut non
[002] debet sine brevi respondere, ita nec7 debet sine iudicio disseisiri. Et dicitur
[003] ideo breve quia rem de qua agitur et intentionem petentis paucis verbis
[004] breviter ennarat, sicut facit regula iuris, quæ rem quæ est breviter ennarat.
[005] Et ideo videtur quod sine brevi sive libello non debeat8 quis experiri9 in
[006] iudicio,10 ne mutari possit petentis intentio vel modus petendi. Item sine
[007] brevi non debet quis experiri, nec tenens sine brevi respondere de pertinentiis
[008] non magis quam de ipso tenemento, sicut de pastura et aliis de quibus
[009] vicecomes et comitatus non habent cognitionem, sicut de placito namii
[010] vetiti, pro servitiis et consuetudinibus, quia ubicumque loquela deducta
[011] fuerit in curiam11 baronum12 vel aliorum qui libertates habent de averiis
[012] captis et detentis contra vadium et plegios, et querela pervenerit ad comitatum,
[013] si contentio fiat de terra, servitiis et consuetudinibus, pastura, vel
[014] huiusmodi, quæ pertinent ad liberum tenementum sine brevi,13 remanebit
[015] loquela, et querens14 sibi perquirat per breve si15 voluerit, et tenens semper
[016] in seisina moretur. Et quoniam quandoque competit uni actio unica contra
[017] unum, quandoque plures contra16 unum vel contra plures, qui tenent in
[018] communi vel separatim et per se, quandoque competunt plures actiones vel
[019] una pluribus qui tenent in communi contra unum vel plures, quarum quædam
[020] sunt præiudiciales, eo quod primo debent terminari, secundum quod
[021] f.112b] sunt criminales vel civiles, et si omnes criminales, tunc una maior
[022] et altera minor, vel si una criminalis et altera civilis, vel si omnes civiles, in
[023] rem vel17 in personam, et si in rem, vel super possessione vel super proprietate.

De ordine actionum.


[025] IDEO18 de ordine actionum et iudiciorum et quæ actio alteri debeat præferri.
[026] Et imprimis sciendum quod si alicui plures competant actiones criminales
[027] contra unum vel plures, illa quæ maior est primo debet terminari, ne maleficia
[028] remaneant impunita et extinguatur pœna, ut19 si de minori crimine
[029] prius ageretur, sic extincta persona criminosi, extingueretur pœna20 in
[030] maiori. Sicut videri poterit, ut si quis accusatus fuerit de furti crimine vel
[031] homicidii, et21 similiter de crimine læsæ maiestatis, et convictus, gravius
[032] punitur crimen læsæ maiestatis quam crimen furti vel homicidii,22 quia ex
[033] uno sequitur quod criminosus trahitur, frangitur et suspenditur, ex alio non
[034] sequitur nisi tantum suspensio. Et ideo si de minori crimine prius ageretur,



Notes

7. non, OA, LA, OC, CE, MG, CM, MC.

8. debet, V, OB, MB, CE, Y; debetur, MA.

9-10. in iudicio respondere, CM, MG (audiri).

11. curia, OA, CE; cur., MSS. var.

12. baronis, OC; baron., MSS. var.

13. brevi et, OB, MA, MB.

14-15. querens perquiritur si, MG, CM; (perquirat si, V).

16. in, CE, Y.

17. et, OB, MA, MB.

18. Om., MA, LA.

19-20. Om., MG, CM.

21-22. Om., MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College