[001] prædictus vicecomes noster vobis scire faciet, accedatis apud talem locum [002] ad prædictam inquisitionem simul cum prædicto B. et præfato vicecomiti [003] nostro faciendam, ut diligentiam vestram et discretionem merito debeamus [004] commendare. In cuius rei testimonium etcetera. Teste etcetera. Et fiat [005] aliud breve consocio suo consimile et clausum, et etiam super eodem fiat [006] breve vicecomiti clausum in hac forma.
Breve vicecomiti clausum super eodem.
[008] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod assumptis tecum dilectis et [009] fidelibus nostris A. et B. quos ad21 hoc22 iustitiarios nostros constituimus, in [010] propria persona tua23 accedas ad talem locum, et illic coram te et coram [011] præfatis iustitiariis nostris venire facias viginti quatuor de legalioribus et [012] discretioribus militibus de comitatu tuo, per quos rei veritas etcetera, et [013] qui nec prædictos C. et D. aliqua affinitate attingant, vel qui24 aliquo modo [014] non sint essoniabiles, ad recognoscendum super sacramentum suum si præ- [015] f.112] dictus C. prædictum D. robbavit, vel aliam iniuriam ei fecit contra [016] pacem nostram. Et ita quod omnia procedant secundum querelam conquerentis. [017] Et tunc sic: Et inquisitionem illam vel inquisitionem quam inde [018] feceris venire facias coram nobis, vel scire facias nobis tali die vel sine dilatione. [019] Et scire facias prædicto C.1 ad quem diem facere volueris inquisitionem [020] illam, ut inde tempestive præmuniatur, et ut prædicta inquisitio in [021] præsentia utriusque partis procedat si voluerint interesse. Et ita te habeas [022] in hoc negotio etcetera. Teste etcetera. Et infiniti sunt casus et formæ infinitæ [023] quibus constituuntur iustitiarii, secundum quod inferius videri poterit [024] in multis locis. Sed hæc ad præsens sufficiant2 exempli causa.
In adventu iustitiariorum de ordine proponendi actiones et eorum officio.
[026] IN adventu iustitiariorum ad omnia placita ex iuridictione sibi delegata, [027] pertinet ad eos audire querelas singulorum et petitiones, ut unicuique fiat [028] iustitia et quod suum fuerit tribuatur. Et si sit qui putet3 se petitionem [029] habere, actionibus debet experiri, quia nemo sine actione experitur, et hoc4 [030] non5 sine brevi et6 libello conventionali, quia nemo de libero tenemento suo [031] sine brevi vel eius pertinentiis nisi gratis voluerit respondebit. Quod si ad [032] hoc iniuste artatus fuerit, subvenitur ei per tale breve domini regis vicecomiti [033] directum in hac forma.
Breve ne quis implacitetur sine brevi et præcepto domini regis.
[035] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod non implacites vel implacitari [036] permittas talem de libero tenemento suo in tali villa, sine speciali præ-