Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 316  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.111b] iustitiariis nostris apud Westmonasterium inter tales, ad recognoscendum
[002] quis advocatus etcetera, et sic totum originale. Et ideo tibi præcipimus
[003] quod diligenter inquiras qui fuerunt recognitores eiusdem assisæ, et
[004] illos sine omni dilatione venire facias coram iustitiariis nostris apud talem
[005] locum tali die ad faciendam recognitionem illius assisæ, sicut venire debuerunt
[006] coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium tali die ad idem
[007] faciendum constitutos. Scire etiam facias prædicto B. et sic deinceps per
[008] omnia sicut in brevi præcedenti usque ad clausulum, In cuius rei testimonium
[009] etcetera. Et habeas etcetera. Teste etcetera. Cum autem assisa mortis antecessoris
[010] posita fuerit aliquando coram talibus iustitiariis in comitatu, et
[011] post defaltam vel essonium vel diem datum vel warantum vocatum posita
[012] fuerit coram iustitiariis itinerantibus, et primo die non venerit tenens, tunc
[013] summoneatur quod sit coram talibus iustitiariis itinerantibus per tale breve.

Si assisa transferatur a quatuor iustitiariis usque ad iter iustitiariorum extra comitatum cum in comitatu incepta fuerit.


[015] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores etcetera A.
[016] quod sit coram talibus iustitiariis nostris itinerantibus, ad audiendam assisam
[017] mortis antecessoris quam B. in curia nostra, coram talibus iustitiariis
[018] nostris17 ad hoc constitutis, arramavit versus eundem A. de tanta terra cum
[019] pertinentiis in tali villa, ita quod assisa illa tunc procedat in eodem statu in
[020] quo fuit apud talem locum, et quando posita fuit coram præfatis iustitiariis
[021] itinerantibus. Et venire facias coram eisdem iustitiariis nostris itinerantibus
[022] apud prædictum locum, C. D. E. recognitores eiusdem assisæ ad præfatum
[023] terminum, ad faciendam assisam illam. Et habeas ibi18 nomina recognitorum
[024] et hoc breve. Teste19 etcetera. Si vero constitui debeant iustitiarii
[025] ad aliquam inquisitionem faciendam, vel de contentionibus habitis inter
[026] aliquos de libertatibus, vel de roberia vel de aliis, sicut de iniuriis et huiusmodi,
[027] si duo constituantur vel plures, fiat singulis eorum20 breve clausum in
[028] hac forma.

Breve de constituendo iustitiarios ad inquisitiones faciendas super contentionibus ad querelam.


[030] REX dilecto et fideli suo A. salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarium
[031] nostrum simul cum B. ad quandam inquisitionem faciendam inter
[032] C. querentem et D. super contentionibus inter eos ortis de talibus libertatibus,
[033] et de occupationibus feodorum, et de quibuscumque aliis iniuriis,
[034] roberia, verberibus et plagis et huiusmodi, de quibus contentio fuerit inter
[035] eos, secundum formam litterarum nostrarum quas inde misimus vicecomiti
[036] nostro tali. Et ideo vobis mandamus, rogantes quatenus ad diem quem



Notes

17. Om., OA, LA, OC, MG, Y, CM.

18. Om., OB, MB, Y, CE.

19. Om., LA, CM; (breve etc. teste etc., MSS. var.).

20. Om., OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College