Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 315  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pace usque ad certum diem, quem dilectus et fidelis noster talis tibi scire
[002] faciat, et interim etcetera. Et summone eos etcetera, quod tunc sint coram
[003] præfato tali et sociis suis quos etcetera, ad certum diem6 et7 locum quem
[004] tibi scire faciat, parati etcetera. Et sic fiet de aliis assisis. Et in quo casu
[005] contingit multotiens quod aliqua de causa fit tali iustitiario associatio alterius8
[006] iustitiarii, ad impetrationem disseisitoris forte ut captio assisæ differatur
[007] et in fraudem. Et quo casu si talis venerit bonum est. Si autem non,
[008] nihilominus procedat assisa, quia plus habet auctoritatis breve patens de
[009] capiendo assisam quam breve clausum de associatione, nisi ita sit quod
[010] mandetur expresse quod sine tali non capiatur. Si autem primo summonita
[011] fuerit assisa coram iustitiariis forte apud Westmonasterium, et constituantur
[012] postmodum iustitiarii in comitatu ut captio assisæ maturetur, tunc9 fiat
[013] breve in hac forma.

Breve si de banco transferatur assisa usque ad comitatum ad certos iustitiarios.


[015] REX A. B. C. salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarios nostros ad
[016] assisam ultimæ præsentationis capiendam, quæ summonita fuit coram iustitiariis
[017] nostris apud Westmonasterium inter A. querentem et B. impedientem,
[018] de ecclesia tali. Et ideo vobis mandamus etcetera, ut supra. Mandavimus
[019] enim vicecomiti nostro tali quod venire faceret coram nobis tali die et
[020] tali loco, vel ad certos diem et locum quando ad hoc intendere poteritis,
[021] recognitores illius assisæ ad faciendam assisam illam, in eo10 statu et sicut
[022] venire debuerunt11 tali die coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[023] ad idem faciendum. Mandavimus etiam ei quod scire faciat prædicto B.
[024] quod tunc sit ibi auditurus assisam illam in eodem statu quo12 atterminata
[025] fuit coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium, tali die etcetera, non
[026] obstante eo quod idem dies datus fuit ipsi B. per essoniatorem13 suum, postquam
[027] defaltam fecerat coram eisdem iustitiariis apud Westmonasterium.
[028] Et sive venerit sive non, procedatis ad illam assisam capiendam, tum propter
[029] lapsum sex mensium, tum quia si præsens14 esset nihil dicere posset
[030] contra assisam, quare remaneret post prædictam defaltam quam fecit in
[031] præfata curia apud Westmonasterium. Et in cuius rei testimonium etcetera.
[032] Teste etcetera. Aliud15 breve de eodem clausum vicecomiti dirigendum
[033] in hac forma.16

Breve clausum de eodem vicecomiti dirigendum.


[035] REX vicecomiti salutem. Scias quod constituimus tales iustitiarios nostros
[036] ad assisam ultimæ præsentationis capiendam, quæ summonita fuit coram



Notes

6-7. Om., OA, OC, MG.

8. talis, OB, MA, MB, Y, CE; (vel iustitiarius, CM).

9. Om., OB, MA, MB.

10. eodem, OC, CE.

11. debuerint, MG, CM; deberent, OC.

12. in quo, MSS. var.

13. essoniatorem, LA; essonium, V; esson., MSS.

14. ad præsens, OB, MA, MB, Y.

15-16. Om., (rubrica), MA, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College