Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 314  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tiarios nostros ad talem assisam capiendam, vel talem quam talis arramavit
[002] etcetra, ut supra. Vel sic: ad assisam novæ disseisinæ capiendam quam talis
[003] arramavit etcetera, ut23 supra.24 Et similiter ad assisam mortis antecessoris
[004] quam talis arramavit etcetera, ut supra. Possunt enim plures assisæ una
[005] iustitiaria contineri sicut una si unus fuerit petens vel querens, et sive
[006] plures ibi fuerint disseisinæ25 sive26 plures disseisitores,27 sive plures tenentes
[007] sive unus. Et ideo tibi præcipimus quod assisam illam vel assisas illas ad
[008] prædictum diem et locum, vel28 ad diem et locum29 quem vobis scire facient,
[009] coram præfatis iustitiariis nostris venire facias etcetera. Teste etcetera. Si
[010] autem assisa ultimæ præsentationis capienda sit coram talibus iustitiariis,
[011] tunc sic: ad recognoscendum super sacramentum suum quis advocatus tempore
[012] pacis præsentavit ultimam personam etcetera, secundum30 formam
[013] brevis per omnia. Si autem ad assisam utrum, tunc sic: ad assisam capiendam
[014] quæ summonita est coram vobis per præceptum nostrum inter A.
[015] personam talis ecclesiæ petentem et B. laicum, scilicet tenentem, vel e converso,
[016] ad recognoscendum utrum tantum terræ vel redditus cum pertinentiis
[017] in tali villa sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam prædicti31 A. an
[018] laicum feodum prædicti B., vel e contrario utrum tantum terræ vel reddi-
[019] f.111] tus cum pertinentiis in tali villa sit laicum feodum prædicti B.
[020] vel libera elemosina ipsius1 A. Si autem constituatur aliquis iustitiarius de
[021] banco, vel alius et solus constituatur, tunc fiat ei2 breve patens de iustitiaria
[022] in hac forma.

Si iustitiarius de banco solus constituatur et quod assumat.


[024] REX dilecto et fideli suo tali salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarium
[025] nostrum, una cum aliis3 quos vobis duxeritis associandos vel4 assumendos,5
[026] ad assisam novæ disseisinæ capiendam, quam A. arramavit coram
[027] vobis per præceptum nostrum versus B. et alios nominatos in brevi nostro
[028] originali, de libero tenemento suo in tali villa. Vel sic: ad capiendam assisam
[029] mortis antecessoris, vel aliam quamcumque secundum formam brevis. Et
[030] ideo vobis mandamus quod ad diem et locum etcetera, ut supra, facturi
[031] etcetera, salvis etcetera. Mandavimus etcetera. In cuius rei testimonium
[032] etcetera. Et fiat breve vicecomiti super eodem clausum quod venire faciat
[033] assisam coram iustitiariis in hac forma.

Breve vicecomiti clausum de eodem.


[035] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis talis quod talis etcetera. Et sic
[036] totum originale de verbo in verbum usque, Et tenementum illud esse in



Notes

23-24. Om., OB, MB, CE, Y.

25. disseisitæ, CM; disseisiti, MA; disseis., MSS. var.

26-27. vel disseisitores, V; et plures diss., OA, OC, MG.

28-29. Om., OB, MA, MB, Y, MG.

30. et secundum, OB, MA, MB, Y, CM.

31. dicti, OB, MA, MB.

1. prædicti, CE, MB; pr. ips., OB, Y.

2. Om., OB, MA, MB, Y.

3. his quos, OA, OC, MG, MC.

4-5. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College