Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 313  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve clausum vicecomiti quod venire faciat assisam.


[002] REX vicecomiti salutem. Scias13 quod constituimus dilectos et fideles nostros
[003] A. B. C. D. iustitiarios nostros ad assisas novæ disseisinæ etcetera ut supra,
[004] per omnia usque ad clausulam, Et ideo, et14 tunc15 sic: Et ideo tibi præcipimus
[005] quod tali die venire facias coram eisdem iustitiariis nostris apud talem
[006] f.110b] locum omnes assisas novæ disseisinæ, mortis antecessoris, ultimæ
[007] præsentationis, magnas assisas et omnes iuratas et omnia placita de dote,
[008] secundum16 quod17 prædictum est, et18 quæ summonitæ sunt coram iustitiariis
[009] nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, vel coram iustitiariis
[010] nostris apud Westmonasterium atterminatæ, et omnia attachiamenta
[011] quæ pertinent ad gaolam deliberandam, vel alios in custodia positos deliberandos.
[012] Et summone per bonos summonitores omnes illos qui vicecomites
[013] fuerunt postquam19 etcetera ut supra. Teste etcetera. Si autem constituantur
[014] iustitiarii ad unam assisam novæ disseisinæ tantum, vel mortis antecessoris
[015] tantum, unam, duas, vel plures, tunc fiat eis omnibus simul breve
[016] patens in hac forma.

Si autem quatuor constituantur milites iustitiarii ad unicam assisam capiendam.


[018] REX dilectis et fidelibus suis A. B. C. D. salutem. Sciatis quod constituimus
[019] vos iustitiarios nostros ad assisam novæ disseisinæ capiendam, quam
[020] A. arramavit versus B. coram vobis per præceptum nostrum de libero tenemento
[021] suo in tali villa. Vel sic: quam A. arramavit versus B. coram iustitiariis
[022] nostris ad primam assisam cum in partes illas20 venerint etcetera. Si
[023] autem constituantur tantum ad unam assisam mortis antecessoris, tunc sic:
[024] Sciatis quod constituimus vos iustitiarios nostros ad assisam mortis antecessoris
[025] capiendam, quam A. arramavit versus B. de tanto terræ cum pertinentiis
[026] in tali villa. Et ideo vobis mandamus quod ad diem et locum quibus
[027] ad hoc intendere poteritis, vel quos duxeritis providendos. Vel sic: quod
[028] tali die conveniatis apud talem locum ad assisam illam capiendam, facturi
[029] inde quod ad iustitiam pertinet secundum legem et consuetudinem regni
[030] nostri Angliæ, salvis nobis amerciamentis inde provenientibus. Mandavimus
[031] enim vicecomiti nostro tali quod assisam illam, dictis die et loco vel
[032] ad diem et locum quem ei scire facietis, coram vobis venire faciat. Et in
[033] huius rei testimonium mittimus vobis istas litteras nostras patentes. Teste
[034] etcetera. Et super hoc fiat vicecomiti breve clausum quod respondeat
[035] formæ præcedenti per omnia in hac forma.

Breve de eodem vicecomiti clausum quod venire faciat assisam.


[037] REX vicecomiti tali21 salutem. Scias22 quod constituimus A. B. C. D. iusti-



Notes

13. sciatis, V, OB, MA, MC.

14-15. Om., OB, MA, MB.

18. Om., OB, MA, MB.

16-17. sicut, OB, MA, MB, CE, CM.

19. Om., MG, CM.

20. Om., OB, MB, Y, CE.

21. Om., MA, MB, Y, MG.

22. sciatis, V, OB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College