Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 312  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] desinet placitum coram iustitiariis de banco. Sed quid dicetur de eo qui
[002] coram iustitiariis de banco essoniatus fuerit de malo lecti? Fiat de eo secundum
[003] quod visus fuerit vel non visus, et si visus fuerit, tunc3 secundum quod
[004] languor ei fuerit adiudicatus, vel secundum quod fuerit malum transiens.
[005] Et si visus non fuerit, si possit sine licentia surgere videndum, vel si non
[006] possit, a quo petenda sit licentia surgendi, utrum a iustitiariis itinerantibus
[007] vel de banco: vel si visus fuerit et habeat malum transiens, coram quibus
[008] debeat comparere: vel si languor ei fuerit adiudicatus, coram quibus debeat4
[009] testificari visus: vel si iustitiarii itinerantes, si in eodem comitatu
[010] iacuerit essoniatus, mittere possent5 ad ipsum ut faciat attornatum, cum
[011] essonium de malo lecti coram eis non habeat locum. Cum vero post generalem
[012] summonitionem itineris non venerit quis liber homo, nec se essoniaverit
[013] de communi summonitione, licet placitum non habuerit nec fuerit implacitatus
[014] primo die, pro defalta erit in misericordia licet postmodum compareat,
[015] nisi rationabili de causa docuerit se esse impeditum. Et si forte se
[016] essoniaverit, nisi postea comparuerit non valebit essonium, et idem erit si
[017] venerit et sine licentia recesserit. Si autem constituantur iustitiarii ad assisas,
[018] et non ad omnia alia placita, sed ad placita specialia, sicut ad assisas
[019] omnimodas, ad6 gaolas deliberandas, et ad placita de dote tantum coram
[020] quatuor iustitiariis, tunc fiat breve in hac forma quatuor iustitiariis patens7
[021] omnibus simul.

Item omnibus quatuor iustitiariis simul ubi constituuntur ad specialia et non ad omnia placita.


[023] REX dilectis et fidelibus suis A. B. C. D. salutem. Sciatis quod constituimus
[024] vos iustitiarios nostros ad assisas novæ disseisinæ, mortis antecessoris,
[025] ultimæ præsentationis capiendas, et ad placita de dote unde mulieres
[026] petentes nihil habent generaliter tenenda, quicumque contra assisas prædictas
[027] terras8 vel advocationes ecclesiarum defortiaverint. Vel sic: ad assisas
[028] mortis antecessoris et magnas assisas, et omnes iuratas per præceptum nostrum
[029] summonitas coram iustitiariis nostris ad primam assisam, vel coram
[030] iustitiariis nostris apud Westmonasterium atterminatas, præterquam super9
[031] illos qui profecti sunt in servitio nostro tali: et similiter ad gaolam deliberandum,
[032] tam de illis qui in prisona nostra inveniuntur, quam de illis qui
[033] per præceptum nostrum in custodia committuntur. Et ideo vobis mandamus,
[034] rogantes quod ad diem talem in10 tali loco conveniatis etcetera, ut
[035] supra de constitutione11 iustitiariorum12 ad omnia placita. Et de hoc statim
[036] fiat vicecomiti breve clausum in hac forma.



Notes

3. Om., OB, MA, MB, MG, OC.

4. debet, OB, MA, MB, CM.

5. possint, V; possunt, OC; posset, OB, MB; possit, MA.

6. et ad, OB, MA, MB, CE, CM.

7. patentes, OC, MG.

8. Om., OC, MG.

9. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

10. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

11-12. iustit. constitutis, CE; constitut. iustit., OA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College