Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 311  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illa pertinentia, et omnes assisas et omnia placita quæ posita fuerunt ad
[002] primam assisam coram iustitiariis, cum brevibus assisarum et placitorum,
[003] ita quod assisæ illæ et placita pro defectu tui vel summonitionis tuæ non
[004] remaneant. Facias etiam21 clamari et sciri per totam ballivam tuam quod
[005] omnes assisæ et omnia placita quæ fuerunt atterminata22 et non finita coram
[006] iustitiariis nostris de banco, vel coram iustitiariis nostris qui ultimo itineraverunt
[007] in comitatu tuo de omnibus placitis, vel coram iustitiariis nostris23
[008] illuc missis ad assisas novæ disseisinæ capiendas et gaolas deliberandas,
[009] tunc sint coram præfatis iustitiariis nostris apud talem locum in eodem
[010] statu in quo remanserunt, per præceptum nostrum vel24 præceptum prædictorum
[011] iustitiariorum nostrorum itinerantium, vel per iustitiarios nostros
[012] de banco. Summone etiam per bonos summonitores omnes illos qui vicecomites
[013] fuerunt post ultimam itinerationem prædictorum iustitiariorum
[014] nostrorum in partibus illis, quod tunc sint ibidem coram prædictis iustitiariis
[015] nostris cum brevibus assisarum et placitorum quæ tempore suo receperunt,
[016] et ad respondendum de tempore suo sicut responderi debet coram
[017] iustitiariis itinerantibus.25 Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste
[018] etcetera. Aliquando vero cum iustitiarii itinerare debent in diversis comitatibus,
[019] bene possunt facere summonitiones generales sub nomine suo proprio
[020] in prædicta forma sic.

Breve cum ipsi iustitiarii fecerint summonitionem nomine proprio et per breve suum.


[022] TALIS et socii sui iustitiarii itinerantes in tali comitatu vicecomiti tali salutem.
[023] Mandamus vobis ex parte domini regis quod summoneas per bonos
[024] summonitores omnes archiepiscopos26 etcetera, omnia ut supra. Facta igitur27
[025] generali summonitione ut prædictum est, videndum erit28 quando
[026] loquelæ quæ sunt in banco vel alibi incipiant esse coram iustitiariis itinerantibus,
[027] et esse desinant coram iustitiariis de banco vel alibi,29 cum possit
[028] summonitio fieri per multum tempus ante iter. Et sciendum quod non ante-
[029] f.110] quam iustitiarii inceperint itinerare, quia bene poterit iter multipliciter
[030] impediri, revocari, vel suspendi, et unde semper dabitur dies partibus
[031] a iustitiariis de banco sub tali condicione, nisi iustitiarii itinerantes
[032] prius venerint ad partes illas, et quo casu semper remanebunt placita in
[033] banco quousque iter1 inceptum fuerit. Si autem datus fuerit dies ante generalem
[034] summonitionem partibus, et infra diem illum incipiat itineratio, retro
[035] trahetur dies ille ad diem itinerationis per generalem2 summonitionem, et



Notes

21. Om., OB, MA, MB, CE.

22. attachiata et atterminata, V.

23. Om., OB, MA, MB.

24. vel per, V, OA, OC, MC.

25. nostris itinerantibus, MG, CM.

26. archiepiscopos episcopos, OB, MA, MB, CE, CM, Y.

27. autem, CE, MG; ergo, Y.

28. est, OB, MA, MB, CE, CM, Y.

29. aliis, V, MG, OC.

1. Om., MG, CM.

2. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College