Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 310  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve de eodem omnibus iustitiariis simul patens.


[002] REX A. B. C. salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarios etcetera,
[003] ut supra. Et ideo vobis mandamus, rogantes quod tali die conveniatis apud
[004] talem locum facturi inde quod ad iustitiam pertinet, et in fide qua nobis
[005] tenemini ad negotia nostra ibidem expedienda ita fideliter etcetera, ut
[006] supra. Mandavimus enim vicecomiti nostro tali quod ad prædictum diem
[007] et locum faciat coram vobis summonitiones fieri, et attachiamenta venire
[008] cum brevibus assisarum prædictarum et placitorum prædictorum. In cuius
[009] rei testimonium mittimus vobis has litteras nostras patentes. Teste etcetera.
[010] Postea fiant brevia vicecomiti clausa quod venire faciat coram iustitiariis
[011] omnia placita, et de generali summonitione omnibus facienda tam maioribus
[012] quam minoribus.

Breve clausum vicecomiti quod venire faciat coram iustitiariis omnia placita.


[014] REX vicecomiti vel vicecomitibus talibus salutem. Præcipimus vobis quod
[015] ad certos dies et loca quæ vobis scire facient11 dilecti et fideles nostri tales,
[016] vel aliter tales et socii sui, quos iustitiarios nostros assignavimus ad itinerandum
[017] per comitatus vestros ad omnia placita, venire faciatis coram eis
[018] f.109b] omnia placita coronæ nostræ12 quæ placitata non sunt, et quæ
[019] emerserunt postquam iustitiarii nostri ultimo itineraverunt in partibus illis,
[020] ad omnia placita et similiter omnia attachiamenta ad placita illa pertinentia,
[021] et omnes assisas et omnia placita quæ posita sunt ad primam assisam
[022] coram iustitiariis, cum brevibus assisarum et placitorum, sicut plenius continetur
[023] in litteris nostris clausis quas13 singulis vestrum alias inde14 misimus.
[024] Teste etcetera. Scilicet15 de generali summonitione quæ tales sunt.16

Breve de generali summonitione clausum.


[026] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores omnes17 archiepiscopos,
[027] episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites et libere
[028] tenentes de tota balliva tua, et de qualibet villa quatuor legales homines et
[029] præpositum, et de quolibet burgo duodecim legales burgenses per totam
[030] ballivam tuam, et omnes illos qui coram iustitiariis itinerantibus venire
[031] solent et debent, quod sint apud talem locum tali die, anno regni nostri tali,
[032] coram dilectis et fidelibus nostris A. B. C. D. quos iustitiarios nostros constituimus,
[033] audituri et18 facturi19 præceptum nostrum. Facias etiam tunc
[034] venire coram eisdem iustitiariis nostris omnia placita coronæ20 quæ placitata
[035] non sunt, et quæ emerserunt postquam iustitiarii nostri ultimo itineraverunt
[036] in partibus illis ad omnia placita et omnia attachiamenta ad placita



Notes

11. faciant, V, OA, OB.

12. Om., OB, MA, MB, Y (+).

13. quam, OC, MG.

14. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y.

16. Om., OB, MB, Y.

15-16. Om., MA.

17. Om., MG, Y.

18-19. Om., MA, MB; (om. constituimus auditari . . . iustitiariis nostris, OB).

20. coronæ nostræ, V, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College