Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 309  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per se et postea omnibus in communi. Forma autem brevis specialis1 talis
[002] erit.2

De sacramento quod iustitiarii facient cum iustitiariam receperint.


[004] ET sacramentum tale erit. Iurabit quilibet post alium quod rectam iustitiam
[005] facient pro posse suo in comitatibus in quibus fuerint itineraturi, tam
[006] pauperibus quam divitibus, et quod assisam servabunt secundum capitula
[007] subscripta3 et inferius exprimanda, et quod facient omnes rectitudines et4
[008] iustitias5 spectantes ad coronam domini regis. Et post suum sacramentum
[009] dicatur eis expresse quod pro posse suo intendant ad faciendum commodum
[010] domini regis.

Breve uni eorum clausum.


[012] REX dilecto et fideli suo N. salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarium
[013] nostrum una cum dilectis et fidelibus nostris A. B. C. ad itinerandum
[014] per comitatum talem, vel comitatus tales, N. de omnibus assisis et placitis
[015] tam coronæ nostræ quam aliis, secundum quod in brevi nostro de generali
[016] summonitione inde vobis directo plenius continetur. Et ideo vobis mandamus,
[017] rogantes quod in fide qua nobis tenemini una cum prædictis sociis
[018] vestris6 ad hæc expedienda fideliter et diligenter intendatis, ut tam fidem
[019] vestram quam diligentiam ad hoc appositam debeamus merito commendare.
[020] Teste etcetera. Et hæc eadem forma fiat singulis eorum per se.

Breve omnibus iustitiariis simul quod erit eorum warantum, et publice legetur in comitatu patens.


[022] REX delictis et fidelibus suis A. B. C. D. salutem. Sciatis quod constituimus
[023] vos iustitiarios nostros ad itinerandum in comitatu tali de omnibus
[024] placitis et assisis tam coronæ nostræ quam aliis, quæ emerserunt7 postquam
[025] iustitiarii nostri ultimo itineraverunt in comitatu illo, et etiam de illis quæ
[026] summonita et atterminata fuerunt et non finita coram iustitiariis nostris
[027] apud Westmonasterium, vel coram iustitiariis nostris qui ultimo itineraverunt
[028] in eodem comitatu, de omnibus placitis, vel tantum de assisis novæ
[029] disseisinæ, mortis antecessoris capiendis, vel gaolis deliberandis. Ita quod
[030] omnes assisæ illæ et omnia placita illa sint coram vobis in eodem statu quo8
[031] remanserunt per præceptum nostrum, vel per9 præfatos iustitiarios nostros
[032] itinerantes vel per iustitiarios nostros de10 banco. Mandavimus enim vicecomiti
[033] nostro N. quod ad diem et locum quem ei scire facietis, faciat coram
[034] vobis summonitiones fieri et attachiamenta venire, cum brevibus assisarum
[035] et placitorum prædictorum. Et ideo vobis mandamus, rogantes quod in
[036] fide qua nobis tenemini ad hæc exequenda fideliter etcetera, ut supra.



Notes

1. Om., MG, OC, CM.

2. est, OC, MA, OB, MG, CM, MC.

3. scripta, MG.

4-5. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

6. nostris, MSS. var.

7. emerserint, V, MA.

8. in quo, OA, OC, MG, MC.

9. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y, MC.

10. in, OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College