Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 30  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sunt,59 quoad ius vero naturale liberi, et ita liberi et servi diversis tamen
[002] respectibus, et sic omnino liber et omnino servus et non60 pro parte, et61
[003] secundum quod prædictum est. Et in hac parte ius civile vel gentium
[004] detrahit62 iuri naturali.

Quid sit servitus.


[006] EST quidem servitus constitutio iuris gentium qua quis dominio alieno contra
[007] naturam subicitur. Et dicitur63 a servando, non a serviendo. Antiquitus
[008] enim solent principes captivos vendere, et ideo eos servare et non occidere.
[009] Dici etiam poterunt mancipia eo quod ab hostibus manucapiuntur. Et ideo
[010] cum post modum libertati64 donentur,65 dicuntur manumitti,66 quasi a manu
[011] dimitti.67 Sed68 tamen omnis servus non dicitur a servando, sed a serviendo,
[012] non enim omnis qui servit est servus, nec dicitur a servando, sicut videri
[013] poterit in tabellione. Tabellio enim qui dicitur servus publicus a serviendo69
[014] derivatur.

Servi aut nascuntur aut fiunt: qualiter nascuntur.


[016] SERVI autem70 aut71 nascuntur aut fiunt. Nascuntur quidem ex nativo et
[017] ex72 nativa alicuius copulatis vel solutis, sive sub potestate domini con-
[018] f.5] stituti sint,1 sive extra potestatem. Item nascitur servus qui ex
[019] nativa soluta generatur quamvis ex patre libero, quia sequitur condicionem
[020] matris quasi vulgo conceptus. Item dicitur servus natione de libero genitus,
[021] qui se copulaverit villanæ in villenagio constitutæ, sive copula maritalis
[022] intervenerit sive non. Item vice versa, si villanus ingrediatur ad liberam2
[023] in3 liberum tenementum, partus proveniens erit servus. Si autem ex nativo
[024] unius et ex nativa alterius, tunc refert in cuius villenagio, ut per hoc videatur
[025] cuius servus esse debeat, et quem debeat sequi partus, patrem videlicet4
[026] vel matrem, secundum quod copulati fuerint vel soluti, et secundum quod
[027] fuerint sub potestate dominorum vel extra. Item si a libero et nativa soluta
[028] partus erit nativus, quia sequitur5 condicionem matris, si extra villenagium.
[029] Si6 autem ex nativa et libero extra villenagium7 copulatis et in libero toro,
[030] liber erit ac si de libera et libero:8 et ita nascuntur servi.

Qualiter servi fiunt.


[032] FIUNT etiam servi liberi homines captivitate9 de iure gentium, ut prædic-



Notes

59. Om., OB, MB.

60. tamen, MG, CM.

61. Om., OB, MA, MB.

62. detrahitur, MG, CM.

63. dicti, OA, LA, MB, MC, OB (corr.); dicti sunt, OC, P, HA, HB; (appellati sunt, Azo); dicitur, V, Y, MA, CE; dicuntur, MG, CM.

64. libertati, OB, MA, MB, MC, OC, CE, Y, CM, MG, P, HA, V; libertate, OA, LA.

65. donantur, V, HA.

66-67. manumissi . . . dimissi, OB, V.

68. et, OB, MB.

69. serviando, OB; servando, CM.

70. Om., OB, Y, OC, (+ P); enim, HA.

71. Om., CM, MG, CE.

72. Om., V, CM, P.

1. sunt, V, MB.

2-3. Om., OB.

3. ad, MA, MB, Y.

4. Om., OB, MB.

5. sequetur, OA, LA.

6-7. Om., OB, MB.

8. libero extra villenagium copulatis, MG, CM.

9. a captivitate, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College