[002] f.108b] EST autem eorum potestas quod ex13 quo14 eis commissa est causa, [003] una vel plures licet simpliciter, extenditur eorum iurisdictio ad omnia, sine [004] quibus causa terminari non potest, quantum ad iudicium et executionem [005] iudicii. Et eodem modo si causa fuerit incidens vel emergens et præiudicialis, [006] ad alias vero res et alias personas non possunt iurisdictionem suam [007] extendere nec de aliis cognoscere, quam de his quæ in commissione continentur, [008] cum fines mandati diligenter sint15 attendendi.
Qualiter et quando finiatur eorum potestas et iurisdictio.
[010] ET quamvis quidam eorum perpetui sint16 ut videtur, finitur tamen eorum [011] iurisdictio multis modis, scilicet mortuo eo qui delegavit vel mortuo eo sub [012] cuius proprio nomine causa delegatur. Item cum delegans revocaverit iurisdictionem [013] vel alium dederit iustitiarium, re integra ex toto vel in parte. [014] Item si ipse delegatus remittat causam ad ipsum delegantem vel ad17 alium [015] delegatum, ex causa propter certum18 diem19 et certum locum. Item finitur [016] lata sententia et executioni demandata, quia iudex per iudicium redditum [017] functus est officio suo, et iuratores liberati sunt a sacramento,20 nisi sit qui [018] dicat quod reddito iudicio nihilominus possit iustitiarius iuratores revocare [019] ad certificandum vel inquirere de falso sacramento, secundum quod iustitiarius [020] fuerit capitalis vel itinerans generaliter ad omnes causas. Re vera [021] cum iudicium debito modo redditum sit, non potest iustitiarius qui iudicium [022] reddidit21 illud postea corrigere vel mutare, eodem tamen die quo [023] redditum est22 supplere poterit in his quæ pertinent ad consequentias. Sed [024] hoc ultimo locum habet in personis eorum qui constituti sunt iustitiarii ad23 [025] assisas specialiter capiendas, ut unam, duas, vel plures. Et notandum in [026] fine quod nullus iustitiarius a domino rege sic24 delegatus25 poterit aliquem [027] sibi subdelegare.
Qualiter constituendi sunt iustitiarii ad itinerandum de comitatu in comitatum generaliter ad omnia placita vel ad specialia.
[029] UT autem de capitalibus iustitiariis et26 in banco residentibus ad præsens [030] taceamus, videndum qualiter constituendi sunt iustitiarii ad itinerandum [031] de comitatu in comitatum, ad omnes causas generaliter vel ad certas, et [032] postea qualiter ad speciales, unam, duas vel plures. Si autem constituti [033] debeant ad omnes causas27 generaliter, tunc præstito sacramento qualiter se [034] f.109] gerere debeant in itinere suo, fiat cuilibet eorum breve specialiter