Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 306  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] scilicet alligatum se principem profiteri.26 Item nihil tam proprium est imperii
[002] quam legibus vivere, et maius imperio est legibus submittere principatum,
[003] et merito debet retribuere legi quod lex tribuit ei, facit enim lex
[004] quod ipse sit rex. Item cum non semper oporteat regem esse armatum
[005] armis sed legibus, addiscat rex sapientiam et conservet iustitiam, et deus
[006] præbebit illam sibi, et cum illam invenerit beatus erit si tenuerit illam, cum
[007] sit honor et gloria in sermone sensati, et lingua imprudentis subversio ipsius,
[008] et principatus sensati stabilis, et rex sapiens iudicabit populum suum. Si
[009] autem fuerit insipiens perdet illum, quia a capite corrupto descendit corruptio
[010] membrorum, et si sensus et vires non vigeant in capite, sequitur quod
[011] cetera membra suum non poterunt officium exercere. Non solum autem
[012] sapiens esse debet sed misericors, et cum sapientia misericorditer iustus, et
[013] licet tutius sit reddere rationem pro misericordia quam pro iudicio. Tutissimum
[014] tamen est ut ita27 palpebræ eius præcedant gressus suos quod iudicium
[015] non vacillet per imprudentiam, nec misericordia desipiat28 per incircumspectionem.29
[016] Misericordia siquidem iniusta est cum incorrigibili,30 et
[017] non est in eos liberalitatis augustæ referenda humanitas qui impunitatem
[018] veteris admissi consuetudini potius quam emendationi deputarunt.31 Et
[019] cum indulgeat iudex indigno, nonne ad prolapsionis contagium provocat
[020] universos? Sic ergo misereatur indigno ut semper homini condoleat. Item
[021] pauperis non misereatur quis in iudicio, misericordia scilicet remissionis, cui
[022] tamen misericordia compassionis est sicut et omnibus miserendum. Et
[023] quibus et qualiter sit miserendum, eum doceant merita vel demerita personarum.

Item ad quid iustitiarii, et iurisdictione delegata.


[025] f.108] DICTUM est in proximo de ordinaria iurisdictione quæ pertinet ad
[026] regem, consequenter dicendum est de iurisdictione delegata ubi quis ex se
[027] ipso nullam habet auctoritatem, sed ab alio sibi commissam, cum ille qui
[028] delegat non sufficiat per se omnes causas sive iurisdictiones terminare. Ut1
[029] si ipse dominus rex ad singulas causas terminandas non sufficiat, ut levior
[030] sit ei labor in plures personas partitio onere, eligere debet de regno suo
[031] viros sapientes et timentes deum in quibus sit veritas eloquiorum et qui
[032] oderint2 avaritiam, quæ inducit cupiditatem, et ex illis constituere iustitiarios,
[033] vicecomites,3 et alios ministros et ballivos suos, quibus referantur tam



Notes

26. proficiscere id est profiteri, V; proficere, MA; profecerit, MB; profec., OB; confiteri, CE.

27. Om., OB, MA, MB, Y.

28. decipiat, V, OC, MG, CM, MC; desipia, OB; desipiatur, MA.

29. incertum spectionem, OB, OC, CM, Y; incertam inspectionem, MG; interdictum spectionem, MA; incircumspectionem, V, OA, MB, CE, MC.

30. corrigibili, OB, MA, Y.

31. deputaverint, OB, MA; deputaverunt, MB.

1. et, V, OC.

2. oderunt, V, OC, MA.

3. Om., OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College