Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 305  Next    

Go to Volume:      Page:    




Ad quid creatus sit rex, et ordinaria iurisdictione.


[002] AD hoc autem creatus est rex7 et electus, ut
[003] iustitiam faciat universis, et
[004] ut in eo dominus sedeat, et per ipsum sua iudicia discernat, et quod iuste
[005] iudicaverit sustineat et defendat, quia8 si non esset qui iustitiam faceret pax
[006] de facili posset exterminari, et supervacuum esset leges condere et iustitiam
[007] facere nisi esset qui leges tueretur. Separare autem debet rex cum sit
[008] dei vicarius in terra ius ab iniuria, æquam ab iniquo, ut omnes sibi subiecti
[009] honeste vivant et quod nullus alium lædat, et quod9 unicuique quod suum
[010] fuerit recta contributione reddatur. Potentia vero omnes sibi subditos debet
[011] præcellere. Parem autem habere non debet nec multo fortius superiorem
[012] maxime in iustitia exhibenda, ut dicatur vere10 de eo, magnus dominus
[013] noster, et magna virtus eius etcetera. Licet in iustitia recipienda minimo
[014] de regno suo comparetur, et licet omnes potentia præcellat, tamen cum cor
[015] regis in manu dei esse debeat, ne11 sit effrenata12 frenum apponat temperantiæ
[016] et lora13 moderantiæ, ne cum effrenata sit trahatur ad iniuriam.
[017] Nihil enim aliud potest rex in terris, cum sit dei minister et vicarius, nisi
[018] id solum quod de iure potest, nec obstat quod dicitur quod principi placet
[019] legis habet vigorem, quia sequitur in fine legis cum lege14 regia quæ de
[020] imperio eius lata est, id est non quidquid de voluntate regis temere
[021] f.107b] præsumptum est, sed15 quod16 magnatum suorum consilio, rege
[022] auctoritatem præstante et habita super hoc deliberatione et tractatu, recte
[023] fuerit definitum. Potestas itaque sua iuris est et non iniuriæ, et cum ipse17
[024] sit auctor iuris non debet inde iniuriarum nasci occasio unde iura nascuntur,
[025] et etiam qui ex officio suo alios prohibere necesse habet, id18 ipsum in propria
[026] persona committere non debet. Exercere igitur debet rex potestatem
[027] iuris sicut dei vicarius et minister19 in terra, quia illa potestas solius dei
[028] est, potestas autem iniuriæ diaboli20 et non dei, et cuius horum opera fecerit
[029] rex eius minister erit cuius opera fecerit. Igitur dum facit iustitiam vicarius
[030] est regis æterni, minister autem diaboli dum declinet21 ad iniuriam. Dicitur
[031] enim rex a bene regendo et non a regnando, quia rex est dum bene regit,
[032] tyrannus dum populum sibi creditum violenta opprimit dominatione. Temperet
[033] igitur potentiam suam per legem quæ frenum22 est potentiæ,23 quod
[034] secundum leges vivat,24 quod25 hoc sanxit lex humana quod leges suum
[035] ligent latorem, et alibi in eadem, digna vox maiestate regnantis est legibus,



Notes

7. Om., V, CM.

8. qui, OB, MA, MB.

9. Om., OB, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y, MC.

12. effrenatum, CE, Y, MC; ineffrenata, V.

11-12. et non sicut effrenata, MA.

13. loras, OA, OC, CE, Y, MC, MG, CM.

14. legia, MG, OC.

15-16. sed animo condendi iura sed quod, V; sed quid, OB, MA, MB.

17. Om., OB, MA, MB.

18. ad, MG, CM.

19. minister dei, OB, MA, MB, CE, Y, CM.

20. diaboli est, OB, MA, MB, Y, CM.

21. declinat, OB, MA, MB.

22-23. frenum potentem, OB, MA, MB.

24-25. iuvat quia, OB, MB, MA (vivat).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College