Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 304  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] abstinendum, quia licet ab omnibus et passim avarissimum sit accipere et
[002] vilissimum, a nemine tamen accipere erit inhumanum, ut si amicus recipiat
[003] ab amico solo intuitu amicitiæ et amoris. Actor vero, sive sit petens sive
[004] querens, uti debet intentione. Docere enim debet et rationem prætendere
[005] quod ad ipsum pertineat actio et quod pars esse possit in iudicio. Proponere
[006] enim debet29 in iudicio coram30 eo qui ius dicturus est intentionem suam, et
[007] illam fundare et probare. Reus vero uti debet exceptione et defensione,
[008] secundum quod inferius dicetur plenius.

De potestate iudicis.


[010] OPORTET etiam quod ille qui iudicat31 ad hoc
[011] quod rata sint iudicia habeat
[012] iurisdictionem ordinariam vel delegatam. Et non sufficit quod iurisdictio-
[013] f.107] nem habeat nisi habeat coertionem, quod si iudicium suum executioni
[014] demandare non posset,1 sic essent iudicia delusoria. Non enim habet
[015] ordinarius iurisdictionem et executionem in omni causa, cum iura sint
[016] separata et limitata.

De divisione iurisdictionum sacerdotii et regni.


[018] SUNT2 enim causæ spirituales in quibus
[019] iudex secularis non habet cognitionem
[020] neque executionem cum non habeat coertionem. In his enim causis
[021] pertinet cognitio ad iudices ecclesiasticos qui regunt et defendunt sacerdotium.
[022] Sunt etiam causæ seculares quarum cognitio pertinet ad reges et
[023] principes qui defendunt regnum, et de quibus iudices ecclesiastici se intromittere
[024] non debent, cum eorum iura sive iurisdictiones limitatæ sint3 et
[025] separatæ, nisi ita sit quod gladius iuvare debeat gladium. Est enim magna
[026] differentia inter sacerdotium et regnum.

De regimine iurisdictionum regni, quia de sacerdotis nihil ad præsens.


[028] CUM autem de regimine sacerdotii nihil pertineat ad tractatum istum, ideo
[029] videndum est4 de his quæ pertinent ad regnum, quis primo et principaliter
[030] debeat et possit iudicare. Et sciendum quod ipse rex et non alius, si solus
[031] ad hoc sufficere possit, cum ad hoc per virtutem sacramenti teneatur astrictus.
[032] Debet enim in coronatione sua in nomine Ihesu Christi præstito sacramento
[033] hæc tria promittere populo sibi subdito.

De sacramento quod rex facere debet in coronatione sua.


[035] IMPRIMIS se esse præcepturum et pro viribus opem impensurum ut ecclesiæ
[036] dei et omni populo christiano vera pax omni suo tempore observetur.
[037] Secundo, ut rapacitates et omnes iniquitates omnibus gradibus interdicat.
[038] Tertio, ut in5 omnibus iudiciis æquitatem præcipiat et misericordiam, ut
[039] indulgeat ei6 suam misericordiam clemens et misericors deus, et ut per
[040] iustitiam suam firma pace gaudeant universi.



Notes

29-30. debet coram, V, MG.

31. iudicet, OB, MA, MB.

1. possit, OC, MA, CM, MG, MC.

2. cum, MA, CM; nunc, MG.

3. sunt, V, MG, MA.

4. erit, V, OA, OC, MC, MG.

5. Om., OB, MA, MB.

6. et, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College