Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 303  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ignorabam diligentissime investigabam. Non enim dicit diligenter sive diligentius,
[002] immo diligentissime. Debet enim iudex per examinationem de dubiis
[003] facere14 certum, et de credulitate veritatem, de ignorantia notitiam, et
[004] notorium sive notitiam de ignoto. Item consistit veritas iudicii in iusta sententiæ
[005] prolatione15 et iusta et diligenti executione, ut in Deuteronomio sexto
[006] decimo, Iuste quod iustum est persequeris,16 ut vivas et possideas terram
[007] quam dominus deus daturus est tibi. Et in secundo libro Paralipomenon
[008] nono decimo ubi dicitur, Videte quid faciatis, non enim hominis exercetis
[009] iudicium sed dei, et illud idem quod iudicaveritis in vos redundabit. Sit timor
[010] domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum
[011] deum nostrum iniquitas neque personarum acceptio, nec cupido munerum,
[012] quæ excæcant oculos sapientum et pervertunt verba iustorum: ut legitur
[013] in Ecclesiastico vicesimo capitulo, Xenia17 et dona excæcant oculos
[014] iudicum. Et qui dona sive munera dixit, omne genus muneris intellexit.
[015] Munus, scilicet a manu, quale scilicet18 est res corporalis quæ præstatur.
[016] Munus a lingua, quale est blandiens et adulatoria supplicatio, laudum celebre
[017] præconium, vanæ gloriæ symphonia. Item munus ab obsequio, quale est
[018] servitium impensum et acceptum, pro quo extorquetur iudicii rectitudo.
[019] Item nec minus munus a sanguine vocari meretur, cum pro sanguinis linea
[020] recti iudicii linea recurvatur. In hoc enim tangit sanguis sanguinem. Hæc19
[021] profecto genera munerum sordidorum nomine nuncupantur, et lex humana
[022] gravem pœnam infligit iudici corrupto per sordes, id est per munera sordida,
[023] ut si iudex sive iustitiarius paciscatur cum litigatore20 ad certam partem
[024] litis, ut C. ad legem Iul. repet. l. omnes, ubi dicitur, Omnes cognitores
[025] et iudices a pecuniis manus abstineant, neque alienum iurgium putent suam
[026] prœdam. Etenim privatarum21 quoque22 litium cognitor idemque mercator
[027] statutam legibus cogetur subire iacturam. Iactura enim sive pœna erit quod
[028] id23 quod recepit24 restituat in quadruplum, ut C. eodem l. ult. in fine, quia
[029] ibi tenentur in quadruplum, sive tempore administrationis aliquid receperint
[030] sive post, quocumque titulo vel quocumque velamento, ut si finxerint25
[031] intervenisse titulum donationis vel venditionis. Re vera sordidus est ille
[032] quem iudicii veritas non adornat, ut si favor vel odium, timor, invidia vel
[033] præmium inducant contrarium, ut iudicii veritas corruat in plateis, de quo
[034] dici poterit, Væ26 illi sordido per quem veritas sordescit in paludibus platearum.
[035] Nec erit inter beatos connumerandus de quibus dicitur,27 Beatus
[036] qui28 excutit manus suas ab omni munere. Ab omni tamen munere non est



Notes

14. Om., OB, MA, MB.

15. probatione, OB, MA, MB.

16. prosequeris, OA, OC, CE, Y, OB, MA, MB, MC.

17. exennia, MSS.

18. Om., V, CE, MG.

19. hoc, CE, MC.

20. ligatore, OB, MA, MB.

21. privatorum, OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM.

22. Om., OB, MA, MB.

23. idem, V, MA; illud, OB, MB, Y (istud).

24. recipit, MG, OC.

25. finxerit, V, MG.

26. ut, OB, MA, MB.

27-28. Om., CE.

28. Om., OB, MA, MB, Y (+).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College