[001] quod dotem habere non posset, eo quod viro cuius nomine dotem petit numquam [002] fuit legitimo matrimonio copulata, nullus alius præter regem posset [003] episcopo demandare1 inquisitionem faciendam. Item immediate pertinet [004] ad regem querela2 finis factæ in curia domini regis et non observatæ.3 Et [005] est ratio, quia nemo potest finem interpretari nisi ipse rex in cuius curia [006] fines fiunt. Est enim eius interpretari cuius est condere.4 Item in curia [007] domini regis immediate placitantur plura5 placita propter impotentiam [008] aliorum ex necessitate, cum non possit aliquis baro, vicecomes, vel alius [009] de liberis tenementis cognoscere, nec tenens tenetur respondere, sine waranto [010] vel præcepto domini regis, nec etiam possunt aliquem de huiusmodi [011] ad sacramentum sine waranto compellere. Et huiusmodi placita sunt infinita. [012] Qualiter autem placita de curia in curiam transferuntur propter necessitatem [013] multipliciter, vel6 propter indulgentiam privilegiatorum sicut [014] Templariorum et huiusmodi, infra dicetur plenius per translationem per [015] pone.
Ubi et coram quibus personis proponendæ sunt actiones et probandæ.
[017] VIDENDUM7 [018] etiam ubi et coram quibus personis proponendæ sunt8 actiones [019] et probandæ. Et sciendum quod in iudicio.
Quid sit iudicium, et in quibus consistit officium iudicis, scilicet in tribus.
[021] VIDENDUM est igitur quid sit iudicium. Et sciendumsciendum est, OB, [022] CE. quod iudicium est in [023] qualibet actione trinus actus trium personarum: iudicis, videlicet, actoris et [024] rei, secundum quod large accipi possunt huiusmodi personæ, scilicet quod [025] duæ sint personæ ad minus inter quas vertatur10 contentio, et tertia persona [026] ad minus quæ11 iudicet. Alioquin non erit iudicium, cum istæ personæ [027] sint partes principales in iudicio sine quibus iudicium consistere non [028] potest. Iudex vero sive iustitiarius uti debet veritate, et veritas iudicii in [029] tribus consistit, scilicet in12 indifferenti et æquali partium susceptione, ut [030] legitur in Deuteronomio primo,13 Audite illos et quod iustum fuerit, iudicate, [031] sive civis sit iste sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum, ita [032] parvum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam, quia dei [033] iudicum est. Item in eodem libro capitulo sexto decimo, Non accipies personarum [034] nec munera, quia munera excæcant etcetera, ut infra de iustitiariis. [035] Item consistit in diligenti examinatione quia oportet iudicem cuncta [036] f.106b] rimari. Hoc intellegens Iob ait, vicesimo nono, Causam quam