Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 301  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tis committi non debet ad discrimen. Placita vero civilia in rem et in personam
[002] in curia domini regis terminanda coram diversis iustitiariis terminantur.
[003] Habet enim plures32 curias, curiam propriam,33 sicut aulam regiam,
[004] et iustitiarios capitales qui proprias causas regis terminant, et aliorum
[005] omnium per querelam vel per privilegium sive libertatem. Ut si sit aliquis
[006] qui implacitari non debeat nisi coram ipso34 domino rege. Habet etiam
[007] curiam et iustitiarios in banco residentes35 qui cognoscunt de omnibus placitis
[008] de quibus auctoritatem habent cognoscendi, et sine waranto iurisdictionem
[009] non habent neque coertionem. Habet etiam iustitiarios itinerantes de
[010] comitatu in comitatum, quandoque ad omnia placita, quandoque ad quædam
[011] specialia, sicut assisas novæ disseisinæ et mortis antecessoris capiendas,
[012] et ad36 gaolas deliberandas, quandoque ad unicam vel37 duas et non plures.
[013] In his casibus omnibus erit curia domini regis. Et sunt duæ recognitiones,
[014] scilicet de nova disseisina et de morte antecessoris, quæ capi non debent nisi
[015] in suis comitatibus per communem libertatem, et hoc nisi inceptæ fuerint
[016] in comitatibus, quia si inceptæ fuerint in comitatu, extra comitatum transferri
[017] poterunt de loco in locum et extra comitatum terminari cum omnibus
[018] sequelis suis, sicut convictionibus38 et certificationibus cum evenerint. Et
[019] sive huiusmodi recognitiones in comitatu terminatæ fuerint sive non, non
[020] est prohibitum quin39 convictiones et certificationes extra comitatum trahi
[021] possint. Et sicut prædictum est in parte, trahuntur placita causis supradictis40 a curiis baronum usque ad comitatum, et ibi terminantur quandoque
[022] et quandoque inde transferuntur, et ponuntur coram iustitiariis itinerantibus
[023] in comitatu, et inde coram iustitiariis de41 banco vel42 coram rege
[024] multis de causis. Sunt etiam inter alia placita quædam quæ non per translationem,
[025] sed immediate terminari debent coram iustitiariis vel coram rege,
[026] f.106] scilicet placita43 de baroniis, ubi ipse petens tenere clamat immediate
[027] de domino rege in capite per breve de recto quod vocatur præcipe
[028] in capite, et hoc ideo quia hoc tangit ipsum regem in toto vel in parte. Item
[029] immediate in curia domini regis terminari debent placita de advocationibus
[030] ecclesiarum et capellarum, et assisa ultimæ præsentationis. Et est ratio,
[031] quia si alius a rege mandaret episcopis de admittendo clericum et ipse non
[032] obtemperaret, alius a rege coertionem non haberet, et quia episcopus ad
[033] alterius mandatum quam regis clericum admittere non tenetur. Item immediate
[034] in curia domini regis placitantur placita de dotibus ubi mulier nihil
[035] habet. Et est ratio, quia si contra mulierem dotem petentem exciperetur



Notes

32-33. plures curias in quibus diversæ actiones terminantur et illarum curiarum habet unam propriam, V; plures curias sicut curiam propriam, OB, MA, MB.

34. Om., OB, MA, MB.

35. sedentes, OB, MA, MB, Y, MC.

36. Om., OB, MA, MB.

37. Om., OB, MA, MB; vel ad, Y.

38-39. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

40. prædictis, OB, MA, MB, Y.

41. in, OB, MA, Y.

42. et, OB, MA, MB.

43. placitum, V, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College