Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 300  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] homicidium, an ex eventu, ut supra. Et secundum hoc aut erit felonia aut
[002] infortunium. Item est pœna pecuniaria sicut corporalis, et14 quælibet pœna
[003] corporalis15 quamvis minima maior est qualibet pœna pecuniaria.

Ubi terminandæ sunt actiones civiles.


[005] DICTUM est superius in cuius curia actiones criminales debeant terminari,
[006] sive in comitatu vel extra, sive in curia domini regis vel alibi. Nunc autem
[007] dicendum16 ubi terminandæ sunt actiones civiles quæ sunt in rem vel in
[008] personam. Et sciendum quod earum quæ sunt in rem, sicut rei vindicationes
[009] per breve de recto, terminari debent in curia baronum vel aliorum
[010] de quibus ipse petens clamaverit tenere, si plenum rectum ei tenere voluerit,
[011] vel possit vel sciverit. Si autem noluerit vel non possit vel nesciverit,
[012] tunc probato a tenente quod curia domini sui ei de recto defecerit, tunc
[013] transferri debet placitum ad comitatum ut vicecomes rectum teneat, et sic
[014] f.105b] a comitatu transferri poterit ad magnam curiam ex certa causa,
[015] si dominus rex voluerit, et ibi terminari. Sed fieri non debet17 contra voluntatem
[016] dominorum, sicut olim fieri solet per præcipe nisi ex prædictis causis,
[017] vel si dominus18 curiæ sponte curiam suam remiserit ipsi regi. Et de hac
[018] materia habetis19 plenius infra, de actionibus civilibus in rem super ipsa
[019] proprietate per breve de recto. In comitatu vero terminari poterit placitum
[020] per breve de recto et coram vicecomite, si ad magnam curiam translatum
[021] non fuerit ut prædictum est. Item quæstio status sicut placitum de nativis,
[022] nisi ille qui petitur excipiendo se dicat esse liberum, et coram iustitiariis
[023] domini regis in adventu ipsorum se esse probaturam. Et quo casu pacem
[024] habebit usque adventum20 ipsorum, vel21 transferri poterit probatio et iudicium
[025] ad magnam curiam si domino regi placuerit. Item in22 comitatu et
[026] coram vicecomite placitari23 possunt plura24 placita in quibus vicecomes
[027] est iustitiarius constitutus per25 breve26 quod iustitiet, sicut de servitiis et
[028] consuetudinibus, de debitis, et aliis placitis infinitis. Item placitum de vetito
[029] namii in quo vicecomes iustitiarius est et vicecomes. Et qualiter huiusmodi
[030] terminentur inferius dicetur. Et quare non potest vicecomes et27 comitatus28
[031] iudicare de alicuius libertate, sicut de ipsius nativitate, cum probatio
[032] libertatis sit quasi incidens placito de nativis, sicut posset29 in curia
[033] domini regis? Nescio aliam causam assignare nisi hoc sit propter favorem
[034] libertatis, quæ est res inæstimabilis, et quæ insipientibus30 et minus31 discre-



Notes

14-15. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

16. dicendum est, MG, CM, OB, MA, MB, Y, MC.

17. debent, OA, OC, MB, MC, CE; deberet, OB, Y.

18. ei dominus, OB, MA, MB, Y.

19. habebitis, OA, CE.

20. ad adventum, V, OB, CE, CM, Y, MC.

21. vel si, OA, OC (ut), CE, MG, MC; vel ei, OB, MA, MB.

22. Om., OB, MA, MB.

23. implacitari, MG.

24. Om., OC, MG, CE.

26. breve domini regis, OC, MG.

25-26. Om., OB, MA, MB.

27-28. in comitatu, V, OC.

29. possit, V, MA, MG.

30-31. incipientibus minus, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College