Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 299  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] berationem, pœnam pilloralem et twymboralem et damnum cum infamia
[002] inducunt. Sunt etiam quædam quæ dignitatis et ordinis inducunt depositionem
[003] vel alicuius actus privationem vel prohibitionem. Et non alio modo
[004] puniatur quis quam secundum quod se habeat condemnatio, ut si gladio
[005] animadverti debeat in aliquem, tunc non23 securi neque telo neque fustibus
[006] vel laqueo alio quove modo. Item qui vivi exuri debent non eis verberibus
[007] f.105] noceatur, nec virgis, nec tormentis: quia plerique deficiunt dum
[008] torquentur,1 et hoc nisi aliter exigat enormitas delicti. Solent præsides in carcere
[009] continendos damnare ut in vinculis contineantur, sed huiusmodi interdictæ
[010] sunt a lege, quia carcer ad continendos homines et non puniendos
[011] haberi debet. Respiciendum est iudicanti ne quid aut durius aut remissius
[012] constituatur quam causa deposcit, nec enim aut severitatis aut clementiæ
[013] gloria affectanda est, sed perpenso iudicio prout quæque res expostulat
[014] statuendum. In levioribus causis proniores esse debent ad lenitatem. In
[015] gravioribus vero pœnis severitatem legum cum aliquo temperamento benignitatis
[016] subsequi. Et pœnæ potius molliendæ sunt quam exasperandæ. Delinquunt
[017] latrones proposito per factionem. Ebrii, impetu per ebrietatem cum
[018] ad manus vel ferrum2 pervenitur. Casu, cum per infortunium, ut si aliquis
[019] venando per telum in feram missum hominem interfecerit, et similia perpetraverit.
[020] Crimen vel pœna paterna nullam maculam filio infligere potest.
[021] Igni3 concremantur qui saluti dominorum suorum insidiaverint. Facta
[022] puniuntur,4 ut furta,5 homicidia. Scripta, ut falsa et libelli famosi. Consilia,6
[023] ut7 coniurationes. Sed hæc quatuor genera consideranda sunt septem
[024] modis, causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate et eventu. Causa,
[025] ut in verberibus quæ impunita sunt a magistro vel parente nisi modum
[026] excedant, quia emendationis et8 non9 iniuriæ gratia videntur adhiberi, et
[027] puniuntur cum quis per iram ab10 extraneo11 pulsatus est. Persona dupliciter
[028] spectatur, eius scilicet qui fecit et eius qui passus est. Aliter enim
[029] puniuntur ex eisdem factionibus servi12 quam liberi, et aliter qui quid13 in
[030] dominum parentemve commiserit quam in extraneum, in magistratum
[031] quam privatum. Et similiter ætatis ratio habenda est. Locus facit ut idem
[032] sit furtum vel sacrilegium, et secundum hoc minor pœna vel maior. Tempus
[033] discernit prædonem a fure vel effractorem, et furem diurnum a nocturno.
[034] Quantitas discernit furem ab abigeo, secundum quod furtum fuerit maius
[035] vel minus, ut si quis suem surripuerit, fur, et si quis gregem, abigeus erit.
[036] Eventus, ut si ex voluntate et conscientia certa fecerit quis aliquid, sicut



Notes

23. vero, OC, OB, MA, MB, CE, Y.

1. torquuntur, OB, MA.

2. ad ferrum, OC, MG.

3. igne, V, MG, CM.

4. puniantur, OC, MG, CE, CM.

5. furta vel, OB, MA, MB (facta), Y.

6. concilia, OA, CE.

7. et, MA, MB.

8-9. Om., OB, MA, MB.

10-11. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y.

12. tam servi, CE, Y, MC.

13. quidem aliquid, V; quidem, CM; om., MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College