Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 29  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE PERSONIS


Quod omne ius pertinet vel ad personas, vel ad res, vel ad actiones.


[003] DICTUM est supra de iure naturali, gentium et civili, sed quia omne
[004] ius de quo tractare proponimus pertinet vel ad personas, vel ad res,
[005] vel ad actiones secundum leges et consuetudines Anglicanas, et38 cum digniores
[006] sint39 personæ, quarum causa statuta sunt omnia iura,40 ideo de
[007] personis primo videamus et earum41 statu, qui varius est et diversus, et
[008] postmodum de iure personarum quod vertitur circa eas.

De prima divisione personarum.


[010] EST autem prima divisio personarum hæc et brevissima, quod omnes
[011] homines aut liberi sunt aut servi, id42 est,43 omnis homo aut est liber, aut
[012] est servus, ut44 ita resolvatur pluralis oratio45 in singularem. Sed sic opponi
[013] poterit de ascripticio, ut videtur, quia vere liber est, licet quodam servitio
[014] sit astrictus. Et de eo brevis poterit esse solutio, quia ei qui liber est villenagium
[015] vel servitium nihil detrahit libertati[s],46 habita tamen distinctione,
[016] utrum tales sint villani et tenuerint47 in villano socagio de dominico domini
[017] regis, de quibus inferius tractabitur plenius. Item nec obstat quod dicitur
[018] de statuliberis,48 quia quamvis servus fuerit in possessione libertatis, re
[019] vera servus est, quamvis se et sua aliquando defendere possit contra dominum
[020] suum, petentem ipsum ut49 nativum suum, per exceptionem privilegii.
[021] Cum autem omnis homo sit liber vel servus, expedit videre quid sit libertas
[022] et quid servitus et50 qualiter contingat servitus.51

Quid sit libertas.


[024] EST autem libertas naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi
[025] quod iure52 aut vi prohibetur. Sed secundum hoc videtur quod servi sint53
[026] liberi, nam et ipsi liberam habent facultatem nisi vi aut iure prohibeantur.
[027] Sed definitur libertas eo54 iure quo55 prodita est, ex qua liberi vocantur.
[028] Licet enim servi56 efficiantur57 liberi, tamen quoad58 ius gentium servi



Notes

38. Om., MG, CM, P.

39. sunt, P, HA.

40. Om., OB, MA, MB, Y.

41. eorum, OB, MB, OC, Y, MC.

42-43. et, MG, CM.

44. et, MG, CM.

45. omnino, V, CE.

46. libertati, OA, OB, OC, LA, MA, MB, MC, MG, CE, CM, P, Y, HA; libertatis, V.

47. tenuerunt, Y, P.

48. statu liberi, MB, MG, CM.

49. in, MG, P.

50-51. Om., OA, OB, MA, MB, CE, Y.

52. de iure, OB, MA, MB, CE, OC, P, MC.

53. sunt, OC, MA, MG, MB, CM, P, Y, HA.

54. eo quod, MG, CM.

55. Om., MG, CM.

58. ad, OA, CE, Y.

56-57. secundum efficientiam, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College