Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 298  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sonam suam, sicut crimen læsæ maiestatis, vel coram9 iustitiariis ad hoc
[002] specialiter constitutis si tangat personas privatas. Vita vero et membra
[003] hominum sunt in manu regis,10 vel ad tuitionem vel ad pœnam cum deliquerint,
[004] nisi ita sit forte quod aliquis gaudeat speciali libertate, quod habeat
[005] tol et them etcetera ut infra. Ad dominum regem pertinet11 et coronam12
[006] suam cognoscendi de crimine læsæ maiestatis, ut de nece vel seditione personæ
[007] suæ vel regni vel exercitus sui. Item crimen falsi quod sub se plures
[008] continet species, et multipliciter fieri poterit, ut si quis falsaverit sigillum
[009] domini regis, vel falsam monetam fabricaverit, vel de non reproba reprobam
[010] fecerit, vel si quis falsario consenserit scienter. Item occultatio thesauri
[011] inventi fraudulosa, placitum de13 pace14 domini regis infracta. Et ista graviora
[012] sunt crimina et maiora quia principaliter tangunt personam ipsius
[013] regis. Sunt etiam crimina aliquantulum minora,15 eo quod in parte tangunt
[014] ipsum regem propter pacem suam infractam, in parte privatas personas
[015] contra quas delinquitur, sicut crimen furti, crimen roberiæ contra pacem,
[016] et plagarum. Item crimen homicidii, sive sit casuale sive voluntarium, licet
[017] eandem pœnam non contineant quia in uno casu rigor et in alio misericordia.
[018] Item crimen incendii nequiter facti. Item raptus virginis vel sanctimonialis
[019] vel matronæ honeste viventis. Item crimen roberiæ et imprisonamenti
[020] contra pacem. Item de libero homine imprisonato. Quorum16 omnia
[021] pœnam corporalem infligunt, et secundum quod fuerint maiora vel minora
[022] gravem inducunt pœnam vel minus gravem. Inducunt enim quædam ultimum
[023] supplicium cum pœna graviori et tormentis, ne statim deficiant,
[024] quandoque sine tormentis. Item quædam inducunt membrorum truncationem,
[025] quædam exilium perpetuum vel ad tempus, et eodem modo imprisonamentum.
[026] Pœnæ autem ad correctionem17 hominum sunt inventæ,
[027] ut quos divinus timor18 non revocat, temporalis saltem pœna cohibeat19 a
[028] peccato. Ipse enim deus propter iniquitatem corripit20 homines.

De generibus pœnarum quibus homines afficiuntur propter eorum iniquitates.


[030] GENERA pœnarum quibus afficiuntur malefactores sunt hæc. Sunt autem
[031] quædam quæ adimunt vitam vel membra. Sunt autem quæ auferunt civitatem,
[032] burgum, vel provinciam. Sunt autem quæ continent exilium perpetuum
[033] vel ad tempus, vel corporis21 coertionem, scilicet imprisonamentum
[034] vel22 ad tempus vel imperpetuum. Sunt quædam quæ fustigationem, ver-



Notes

9. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

10. domini regis, V, MA.

11. pertinent, OA, LA, MC, OC, CE, CM.

12. ad coronam, OB, MA, MB.

13-14. Om., OA.

15. maiora, OB, MA, MB.

16. quarum, OA, OB, OC, LA, MA, MB, CE, CM, Y, MC; (quorum omni, MG).

17. correctionem et correptionem, V; correptionem, OA, Y (+ alias correctionem); corruptionem, OB, MA, MB.

18. timor a malo, V, CM.

19. coerceat et cohibeat, V; coerceat, CM; prohibeat, OC.

20. corripuit, OB, MB, Y.

21. ad corporis, OB, MA.

22. Om., OA, LA, OC, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College