Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 297  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sessione, aliæ proditæ super ipsa proprietate. Et si super eadem re uni
[002] petenti plures competant actiones, sicut assisa novæ disseisinæ, mortis antecessoris
[003] super possessione, et breve de ingressu et breve de recto super proprietate,
[004] simul et semel omnibus uti non poterit. Sed unam eligat quam
[005] voluerit, et una electa numquam habebit regressum ad alias pendente illa.
[006] Quod si ad aliam recurrat, impetratio de secunda non valebit.

Si plures competant super una re et una fuerit electa.


[008] SI vero quocumque modo ab incepta recesserit per licentiam vel iudicium,
[009] in proponendis actionibus hunc ordinem observabit. Si enim ab assisa novæ
[010] disseisinæ recessum fuerit, statim habeatur recursus ad assisam mortis antecessoris
[011] si competat, et postea breve de ingressu, et ad ultimum ad breve
[012] de recto, et ita ascendendo de possessione usque ad proprietatem. Sed non
[013] e contrario descendendo, quia numquam de brevi de recto fit descensus ad
[014] alia brevia inferiora, quia qui semel egerit per breve de recto totum ius tam
[015] super possessione quam super proprietate deducit in iudicium, secundum
[016] quod videri poterit infra ubi tractatur de brevi de recto. Numquam enim
[017] a causa proprietatis fit descensus ad causam possessionis, nec postquam
[018] semel actum fuerit de seisina antecessoris4 non poterit quis agere de seisina
[019] propria per assisam.

Si quis se retraxerit ab una cum fuerit electa.


[021] CUM autem ab actione in rem quis semel recesserit vel ab actione se retraxerit,
[022] vel iudicium contrarium habuerit, numquam ad eandem redire
[023] poterit cum semel extincta non reviviscit. Si autem ex quacumque causa a
[024] brevi se retraxerit pro aliquo defectu et non ab actione, aliud erit.

Item actionum tertia divisio.


[026] ITEM actionem quædam præiudiciales quæ oriuntur ex incidentibus quæstionibus
[027] vel emergentibus, in quibus quæritur utrum aliquis5 sit ingenuus
[028] vel libertinus,6 liber vel servus, filius an non, et si filius, utrum legitimus
[029] vel bastardus, et huiusmodi. Et dicuntur præiudiciales quia prius iudicantur
[030] quam actio principalis, et7 ut per hoc remaneat principalis vel procedat
[031] in quacumque causa incidenti vel emergenti,8 ut si incidat conventio sive
[032] pactum, res iudicata vel finis factus, vel alia quævis exceptio.

Ubi terminari debeant actiones criminales.


[034] f.104b] UBI terminari debeant actiones sive placita videndum. Et sciendum
[035] quod si actiones criminales sint in curia domini regis debent terminari,
[036] cum sit ibi pœna corporalis infligenda, et hoc coram ipso si tangat per-



Notes

4. antecessorum, LA; antecessor., MSS. var.

5. aliquid, OB, MB; aliud, MA.

6. libertinus et si libertinus liber, V.

7. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y.

8. emergente, OA, LA, CE, CM, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College