Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 296  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item cui actio iniuriarum competat, et contra quem.


[002] ACTIO vero iniuriarum competit ei qui contumeliam vel iniuriam passus
[003] est contra eum qui iniuriam intulit, vel pulsavit,23 verberavit vel24 male
[004] tractavit, et in qua iudex eum tanti condemnabit quanti actor dixerit se
[005] nolle iniuriam sustinuisse, adhibita tamen per iudicem taxatione.

Item cui actio quod metus causa, et contra quem.


[007] ACTIO quod metus causa datur ei qui probabili metu coactus rem suam
[008] tradidit, vendidit, vel promisit, versus eum qui metum intulit. Et dicitur
[009] metus probabilis qui in virum constantem cadere posset et non in hominem
[010] meticulosum. Actio de dolo competit ei contra quem dolus25 committitur.
[011] Actio vero sive interdictum unde vi secundum quod duplex est, scilicet rei
[012] restitutoria et pœnalis, datur contra eum qui vi deiecit, et datur ei qui vi
[013] deiectus est ad restitutionem possessionis rei immobilis qua quis vi deiectus
[014] est. Et quo casu duplex est in persona deiectoris, secundum quod inferius
[015] dicetur in assisa novæ disseisinæ, et in qua nec mortalitas nec casus fortuitus
[016] liberat deiectorem.

Item cui et contra quem competat interdictum quod vi aut clam.


[018] ACTIO sive interdictum quod vi aut clam datur adversus eum qui in solo
[019] vel26 fundo17 alterius novum opus manu28 factum27 construxit30 vel destruxit,
[020] f.104] et se occultavit ne sibi1 prohiberetur. Et qui talia construxit vel
[021] destruxit per hanc actionem compelletur ut id quod fecit in pristinum
[022] statum suis sumptibus reponat, ut res sit sicut solet esse et debet. Huiusmodi
[023] vero actiones sive interdicta non dantur heredibus neque in heredes in
[024] eo quod pœnalia sunt, sed dantur in eo quod sunt restitutoria.

Item cui et contra quem competat interdictum de itinere actuque privato.


[026] ACTIO vero sive interdictum de itinere actuque privato datur adversus eos
[027] qui iniuste aliquem prohibent2 uti sua servitute. Ait enim prætor, quod3
[028] itinere actuque privato agitur, vel via hoc anno nec vi nec clam nec precario
[029] ab adversario usum est, quo minus ita utatur, vim fieri veto. Et hæc
[030] omnia interdicta ex maleficio oriuntur.

De interdicto quorum bonorum.


[032] EST etiam interdictum sive actio quorum bonorum quæ non oritur ex maleficio,
[033] sed ex quasi contractu, et datur heredibus propinquioribus de seisina
[034] antecessoris, et datur adversus quoslibet possidentes.

Alia divisio actionum.


[036] ACTIONUM autem civilium quæ sunt in rem, aliæ datæ sunt super ipsa pos-



Notes

23. pulsavit vel, MG, CM.

24. et, V, OA, LA, OC, MC.

25. dolo, OA, LA, OB, MB, MG, CM.

30. construxerit, OA, OB, CE.

26-27. Om., OB, MA, MB, Y; vel in fundo, MG, CM, OC.

28-29. manifestum, OB, MA, MB, CE.

1. Om., MA, MB.

2. prohibunt, MA, MB.

3. quod, MSS.; quo, Dig. 43. 19. 1.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College