Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 295  Next    

Go to Volume:      Page:    




De actionibus civilibus in personam, qualiter nascuntur.


[002] ITEM actionum civilium in personam ex12 contractu vel quasi quædam nascuntur13
[003] ex pacto. Ex quasi contractu nasci dicuntur quæ nec omnino ex
[004] pacto nec omnino ex maleficio, sed tamen14 maiorem cum pactis habent
[005] affinitatem quam cum maleficiis. Ex maleficiis nascuntur actiones quibus
[006] delicta hominum coercentur, sicut condictio rei furtivæ, actio vi15 bonorum
[007] raptorum, actio legis Aquiliæ, et iniuriarum. Ex quasi maleficio nascuntur
[008] f.103b] actiones quæ nec ad pacta accedunt nec proprie ad maleficia, sed
[009] similiora sunt maleficiis quam pactis. Ex contractu et obligatione oriuntur
[010] actiones, secundum quod superius dictum est, aliæ re, aliæ verbis, aliæ litteris,
[011] aliæ consensu. Re, ut condictio16 certi de mutuo. Condictio17 autem
[012] certi competit ex omni causa et obligatione ex qua quid18 certum petitur,
[013] sive ex contractu certo vel incerto. Causa vero huiusmodi actionum sunt
[014] quatuor contractus innominati,19 de quibus superius dictum est in titulo
[015] de donationibus, ut do ut des, do ut facias, facio ut des, facio ut facias.
[016] Item est petitoria hereditatis actio, et competit illis quibus ius merum descendit
[017] ab antecessoribus sicut heredibus propinquioribus.

De possessoria hereditatis petitione, quæ dici poterit assisa novæ disseisinæ.


[019] POSSESSORIA vero hereditatis petitio est de possessione propria, et quæ dicitur
[020] actio unde vi per quam restituitur spoliato sua possessio, et dici poterit
[021] assisa20 novæ disseisinæ. Item dicitur possessoria petitio de possessione
[022] aliena, sicut alicuius antecessoris, de aliquo de quo antecessor obiit seisitus
[023] ut de feodo, quæ dicitur actio quorum bonorum sive assisa mortis antecessoris.

Cui competant actiones quæ oriuntur ex maleficio, et contra quem.


[025] ITEM videndum cui competant actiones quæ ex maleficio oriuntur et contra
[026] quem. Et sciendum quod actio furti sive condictio domino rei competit
[027] contra21 furem et eius successorem et contra quemlibet detentorem. Actio
[028] vi bonorum raptorum de rebus mobilibus vi ablatis sive robbatis datur
[029] domino rerum vel de cuius custodia surreptæ sunt, et qui intravit in solutionem
[030] erga dominum suum ita quod eius intersit22 agere. Actio vero legis
[031] Aquiliæ de hominibus per feloniam occisis vel vulneratis dabitur propinquioribus
[032] parentibus, vel extraneis homagio vel servitio obligatis ita quod
[033] eorum intersit agere.



Notes

12-13. qualiter nascuntur, OB, MA, MB, CE, Y.

14. Om., OB, MA, MB, CE, CM, Y.

15. videlicet, V, MA, MB.

16-17. condicio, V, MSS. var.; conductio, MB.

18. quidem, MG, CM, MB.

19. nominati, OA, OB, OC, MA, MB, MG, CE, CM, MC; superius nominati, V; innominati, OG, OM, HA, X, Y.

20. Om., OB, MA, MB.

21. Om., OB, MB, MA (+ contra).

22. sit, OB, MA, MB, MC, CE, Y; intererat, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College