Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 294  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quia se ex longo tempore non defendet. Si aliquæ vero sint actiones quæ ex
[002] quacumque causa dentur in heredes vel contra, dici poterunt transitoriæ
[003] eo quod transeunt ad heredes vel contra.

Quædam conceptæ sunt in simplum et sic.


[005] ITEM actionum quædam conceptæ sunt in simplum, quædam in duplum,
[006] quædam in triplum, quædam in quadruplum, et ita competere poterunt
[007] versus unicam personam vel plures, et secundum quod fuerint rei persecutoriæ
[008] vel pœnæ. Item ex uno delicto plures poterunt oriri actiones contra
[009] unum vel plures, et quandoque una actione poterunt terminari omnes.
[010] Item plures poterunt competere actiones alicui contra alium, quarum una
[011] erit præiudicialis et præambula et prius terminanda. Item in uno libello
[012] possunt duæ contineri actiones, quarum una in personam alia in rem, et
[013] quarum quælibet simplex erit per se. Item actionum quædam directa, quædam
[014] indirecta, quædam contraria. Item quædam universalis,4 quædam
[015] generalis, quædam singularis. Item quædam communis, quædam propria,
[016] secundum quod res quæ petitur communis fuerit vel propria. Item earum
[017] quæ sunt in rem, quædam proditæ sunt super ipsa possessione, et quædam
[018] super proprietate. Est enim possessio rei et proprietas.

De actionibus in rem.


[020] ACTIONUM autem civilium et in rem sicut rei vindicatio, alia confessoria
[021] alia negatoria. [Confessoria5] cum dicat quis aliquam rem corporalem6 esse
[022] suam, sicut hunc servum, hunc fundum, hunc equum, hanc vestem. Item
[023] confessoria est qua dicis tibi ius esse eundi per fundum vicini tui aquamve
[024] ducendi, eo invito, et huiusmodi. Et hæc actio in rem ideo dicitur quia rem
[025] tuam incorporalem petis, scilicet ius eundi per fundum, et ideo confessoria
[026] dicitur quia constituta est verbis affirmativis. Actio7 vero negatoria est
[027] quam dominus fundi intendit adversus te solito euntem per fundum suum,
[028] dicens tibi non esse ius ire per fundum suum. Et hæc actio dicitur in rem
[029] quia dominus fundi in hoc suam vindicat libertatem. Et huiusmodi actiones
[030] non8 competunt de dominio rei sed de iure prædiorum. <Item in rem quædam
[031] recuperandæ possessionis causa, quædam adipiscendæ, et quædam retinendæ.9
[032] Recuperandæ, hoc est seisinæ propriæ prius habitæ per assisam
[033] novæ disseisinæ. Adipiscendæ, hoc est alienæ, videlicet alicuius10 antecessoris.
[034] Retinendæ, sicut interdicta ne quis alteri11 vim faciat. Item quandoque
[035] gratia recuperandæ tam possessionis quam proprietatis simul. Item
[036] quandoque causa recuperandæ possessionis quam quis ei concessit ad
[037] terminum vitæ vel annorum.>



Notes

4. universalis, OC, MG, Y; utilis, OB, MA, CM; ulis., OA, LA, CE, MC; vulgaris, V; nullius, MB.

5. Om., OA, LA, OB, MA, MB, CE, Y, OC, MG, CM, MC.

6. temporalem, OA.

7. altera, OB, MA.

8. Om., OB, MA, MB.

9. recipiendæ, OB, MB.

10. Om., LA, MG.

11. alicui, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College