Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 293  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] oleum. Quo casu si huiusmodi res petantur, sufficit si implacitatus tantundem
[002] restituat quod sit eiusdem ponderis, numeri,25 generis et mensuræ, et
[003] unde quia præcise non compellitur ad rem quæ petitur, erit actio in personam
[004] cum implacitatus per solutionem tantundem possit liberari.

Quæ sit actio mixta.


[006] EST26 etiam27 actio mixta tam in rem quam in personam. Et ideo sunt mixtæ
[007] quia mixtam habent causam ad utrumque, sicut est divisio hereditatis inter
[008] coheredes participes vel de proparte28 sororum vel alio modo de proparte,29
[009] secundum quod res fuerit dividenda ratione personarum vel ratione rei vel
[010] utriusque. Et eodem modo si res dividenda fuerit inter vicinos non coheredes,
[011] vel si distinguendi sunt30 fines agrorum inter vicinos et baronias per31
[012] rationabiles divisas vel per32 ambulationem.33 In quibus casibus huiusmodi
[013] actiones videntur esse mixtæ tam in rem quam in personam, cum quilibet
[014] eorum sit actor et reus. Actor tamen dici poterit ille qui prius ad iudicium
[015] provocaverit. Et ita comparatæ sunt quædam actiones sola gratia rei persequendæ,
[016] vel34 sola gratia pœnæ persequendæ,35 et sic sunt simplices, vel
[017] gratia utriusque, et sic sunt36 duplices, vel tam in rem quam in personam,
[018] et sic sunt37 mixtæ, in rem ratione rei principalis, in personam gratia personalium
[019] præstationum. <Item mixta esse poterit et mixtam causam
[020] habere secundum quod fuerit rei persecutoria et pœnalis, et ita erit quælibet
[021] actio in rem. Persequitur enim rem ipsam et pœnam propter iniustam
[022] detentionem. Et eodem modo de actione in rem et in personam, et ita possunt
[023] esse mixtæ et mixtam habere causam quælibet criminalis et civilis,
[024] sive oriatur ex maleficio vel quasi.> Sunt quædam quæ aliquando fuerunt
[025] perpetuæ et durare solent sine temporis præfinitione.38 Hodie vero39 fere
[026] omnes infra certa tempora limitantur pro defectu probationum, et40 sic
[027] sunt41 temporales, secundum quarundem actionum diversitates. Fere dico42
[028] f.103] propter res quæ de iure gentium pertinent43 ad coronam propter
[029] privilegium regis sicut de rebus quæ in nullius bonis sunt nec habent
[030] dominum. Item de rebus et libertatibus1 quæ pertinent ad dignitatem
[031] domini2 regis et coronam, et3 in quibus casibus nullum tempus currit contra
[032] ipsum si petat cum probare non habeat necesse, et sine probatione obtinebit
[033] si implacitatus warantum non habuerit nec specialem libertatem,



Notes

25. Om., OB, MA, MB.

26-27. quæ sit, OB, MA, MB, CE.

28. parte, OB, MA, MB.

29. parte, OB, MA, MB, MG.

30. sint, V, MG.

31. et per, MC, LA.

32-33. per perambulationem, V; perambulationem, OC, MA; per ambulationibus, MG.

34-35. Om., MG, CM.

36. fiunt, MG, OC.

37. fiunt, OC, MG.

38. præsumptione, MA, MB, CM; definitione, MG.

39. Om., MA, MB, OB.

40-41. Om., OB, MA, MB.

42. Om., OB, MA, MB.

43. spectant, OB, MA, MB, CE, CM.

1. libertatibus et dignitatibus, V, MA; dignitatibus, MB.

2. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

3. Om., OB, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College