Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 292  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quæ sunt actiones in rem de re immobili.


[002] ACTIONES vero12 in rem sunt quæ dantur contra possidentem, qui13 nomine
[003] proprio possideat ex quacumque causa et non alieno, quia habet rem vel
[004] possidet14 quam restituere potest15 vel dominum nominare. Ut si quis petat
[005] ab alio16 rem certam, fundum aliquem vel terram, et se contendat inde
[006] dominum, et persequatur rem illam et non eius pretium nec eius æstimationem
[007] nec tantundem quod sit eiusdem generis, et sit res corporalis immobilis
[008] quæ petitur ex quacumque causa versus aliquem qui nullo iure personali
[009] obligatus est. Et per hoc quod petens rem petitam suam esse intendens
[010] actionem instituerit versus tenentem, et tenens negaverit, in rem erit actio
[011] sive placitum, et hoc sive nomine proprio petat sive ratione rei quam ipse
[012] possidet, sicut viri religiosi vel rectores nomine ecclesiarum suarum, vel alii
[013] nomine alicuius universitatis sicut in rem communem. Et hoc etiam sive
[014] principaliter petat ipsam rem, sive ius quod rei adhæreat vel tenemento et
[015] quod a tenemento separari non possit. Ut si quis petat advocationem alicuius
[016] ecclesiæ vel communam pasturæ, vel quod liceat ei ire agere, vel quid
[017] f.102b] tale quod consistat in iure, in rem erit placitum sive actio. Quia
[018] huiusmodi iura omnia sunt res incorporales, et quasi possidentur et insunt
[019] corporibus, et adquiri non possunt nec17 retineri18 sine corporibus quibus
[020] insint,19 nec aliquando sine corporibus ad quæ pertineant.

Quæ sunt actiones in rem de re mobili.


[022] DICTUM est supra si res sit immobilis quæ petitur, nunc tamen20 sit res
[023] mobilis quæ petatur, sicut21 leo, bos, vel asinus, vestimentum, vel aliud quod
[024] consistat in pondere vel mensura. Videtur prima facie quod actio sive placitum
[025] esse debeat tam in rem quam in personam, eo quod certa res petitur,
[026] et quia possidens tenetur restituere rem petitam. Sed re vera erit in personam
[027] tantum, quia ille a quo res petitur non tenetur præcise ad rem restituendam,
[028] sed sub disiunctione,22 vel ad rem vel ad pretium. Et solvendo
[029] tantum pretium liberatur, sive res appareat sive non. Et ideo si quis rem
[030] mobilem vindicaverit ex quacumque causa ablatam vel commodatam, debet
[031] in actione sua definire pretium et sic actionem proponere, Ego talis peto
[032] quod talis restituat mihi talem rem tanti pretii, vel, Conqueror quod talis
[033] iniuste mihi detinet, vel robbavit,23 talem rem tanti pretii. Alioquin non
[034] valebit rei mobilis vindicatio, pretio non apposito. Idem erit si res mobiles
[035] petantur quæ consistunt in pondere, numero vel24 mensura, sicut massa,
[036] pecunia vel triticum, vel aliæ quæ in liquido consistunt, sicut vinum et



Notes

12. Om., OB, MA, MB.

13. quæ, OB, MA, MB.

14. possideat, MG, CM.

15. possit, V, MG.

16. aliquo, OB, CM, MG.

17. neque, OC, LA, MC, MG.

18. teneri, OB, MB, CE, CM; tenere, MA.

19. insunt, V, OC, MA, MG, CM.

20. autem, OB, MA, MB; cum, V, LA, CE, MG, CM.

21. ut, OC, MG.

22. distinctione, OA, MA; distructione, MC (corr. disiunctive).

23. roboravit, OB, OC, MG; robberavit, MB, MA.

24. et, OB, MA, MB, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College