Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 291  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etiam31 si utraque pars32 vellet criminaliter agere in civili. Ut si quis actionem
[002] institueret contra alium criminaliter cum sit civilis, et diceret quod per
[003] feloniam excussisset pulverem de capa sua, vel quid tale, et hoc paratus
[004] f.102] esset disrationare: iudex factum examinando et causam pronuntiare
[005] deberet appellum esse nullum, et causam civilem et non criminalem.
[006] Et hoc etiam si appellatus paratus esset per corpus suum se1 defendere.
[007] Et etiam si per imperitiam esset inter eos duellum vadiatum,
[008] deberet devadiari per iudicium. Sed restat quærendum utrum talis ulterius
[009] ad civilem actionem habere possit regressum vel non. Cum autem2 actio fuerit
[010] mere criminalis, institui poterit ab initio criminaliter vel civiliter. Sed3
[011] cum criminalis4 semel fuerit instituta civiliter,5 quæritur an accusans mutare
[012] possit et agere criminaliter, et e contrario. Dicunt quidam quod a criminali
[013] descendere non poterit ad civilem minuendo, sed a civili ad criminalem
[014] augendo. Quibus tamen ego non assentio, cum in hoc casu6 admitti non
[015] deberet variatio.7 Personales vero actiones sunt quæ competunt contra aliquem
[016] ex contractu vel quasi, ex maleficio vel quasi, cum quis teneatur ad
[017] aliquid dandum vel faciendum, et locum habent adversus eum qui contraxit
[018] et heredem suum, nisi sint pœnales. Et dicuntur actiones nativæ, eo
[019] quod nascuntur ex contractibus. Et omnes fere personales actiones sunt ex
[020] contractu, sicut mutui, commodati, depositi, mandati, ex empto vendito,
[021] locato et conducto. Personales vero actiones quæ nascuntur ex maleficio,
[022] aliæ persequuntur8 pœnam tantum ut actio furti, aliæ vero persequuntur9
[023] ipsam rem et pœnam sicut actio vi bonorum raptorum, et ita sint duplices
[024] eo quod sunt rei10 persecutoriæ et pœnæ, et ita tam in rem quam in personam.
[025] Et cum sint uno modo rei persecutoriæ, competunt contra omnes
[026] qui possunt restituere, sive ille possideat qui spoliavit sive alius. Secundum
[027] vero quod fuerint pœnales, non persequuntur11 nisi tantum auctores delicti.
[028] Et quandoque competunt versus unum qui deliquit cum possit restituere,
[029] cum sint coniunctæ in una persona: et quandoque versus duos vel plures,
[030] cum sint disiunctæ et bifurcatæ, cum ille qui deliquit non possideat nec
[031] restituere possit, et ille qui possidet non deliquerit sed restituere possit.
[032] Item illarum quæ sunt in personam ex maleficio vel quasi, quædam sunt
[033] criminales et quædam civiles. Criminalium quædam maiores, quædam
[034] minores. Et civilium eodem modo, secundum quod superius in parte
[035] tangitur.



Notes

31. et, V, MA, OC; aut, CM.

32. Om., OB, MA, MB.

1. Om., V, MG.

2. Om., OB, MA, MB.

3-5. Om., OB, MA, MB.

4. criminaliter, V, LA; criminal., OA, OC, CE, CM, MG, MC.

6-7. casu adminui non deberet narratio, OB, MB, MA (debet).

8-9. prosequuntur, prosequentur, persequentur, MSS. var.

10. Om., OB, MA, MB.

11. persequentur, prosequuntur, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College