Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 290  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Tolle enim voluntatem et erit omnis actus indifferens, quia affectio tua
[002] nomen imponit operi tuo, et crimen non contrahitur, nisi nocendi voluntas
[003] intercedat, nec furtum committitur nisi ex affectu furandi. In his autem
[004] delictis sive maleficiis obligatur ille qui delinquit ei23 contra quem delinquit,24
[005] nec dissolvitur obligatio quoad pœnam, nisi morte utriusque vel
[006] alterius. Pœna vero non transgreditur personam delinquentis, non enim
[007] debet pœnam sentire qui in culpa non fuit, iuxta illud, Pœna potest demi,
[008] culpa perennis erit.

De prima divisione actionum.


[010] DICTUM est supra quid sit actio et qualiter de obligationibus oriatur. Nunc
[011] autem videndum qualiter dividatur. Et sciendum quod omnium actionum
[012] sive placitorum, ut inde utatur æquivoce, hæc est prima divisio, quod quædam
[013] sunt in rem, quædam in personam et quædam mixtæ. Item earum quæ
[014] sunt in personam alia criminalia25 alia civilia,26 secundum quod descendunt
[015] ex maleficiis vel contractibus. Item criminalium alia maior, alia minor, alia
[016] maxima, secundum criminum quantitatem. Sunt enim crimina maiora, et
[017] dicuntur capitalia, eo quod ultimum inducunt supplicium vel truncationem
[018] membrorum vel exilium perpetuum vel ad tempus. Minora vero quæ fustigationem
[019] inducunt, vel pœnam pilloralem vel twymboralem vel carceris
[020] inclusionem, quandoque cum infamia quandoque sine, secundum quod causa
[021] fuerit talis vel talis. Ictus enim fustium infamiam non irrogat, sed causa,
[022] propter quam id27 pati28 meruit. Item earum quæ sunt in personam et quæ ex
[023] delicto oriuntur vel quasi, sicut actio iniuriarum de qua civiliter agitur quædam
[024] maior est quædam minor. Est29 enim atrox iniuria et est levis, et secundum
[025] hoc sequetur pœna maior vel minor,30 iuxta illud, Quod tamen admissum
[026] quæ sit vindicta docebo. Nec debet pœna ad alios extendi quam ad suos
[027] auctores, nec ulterius progredi quam se extendit delictum. Item poterit
[028] iniuria sub se continere transgressionem, ut si quid præsumatur contra
[029] statuta regis et regni excedendo modum et mensuram vel faciendo citra
[030] debitum, videlicet minus quam deberet, per malitiam et fraudem, negligentiam
[031] et omissionem. Item sunt actiones in personam civiles quæ oriuntur
[032] ex contractu vel quasi, ut supra dictum est, videlicet ubi quis alteri
[033] tenetur ad aliquid dandum vel faciendum ex aliqua causa præcedente. Et
[034] notandum quod nulla actio in personam civilis criminaliter potest nec
[035] debet intentari. Unde oportet quod iudex in qualibet actione tali factum
[036] et initium diligenter examinet, et secundum hoc procedat actio civiliter,



Notes

23-24. Om., LA, OB, MA, MB, MG.

25. criminalis, CE, MC; criminal., OA, LA, OC, OB, MA, MB, MG, CM.

26. civilis, OA, OB, MB, MC; civil., OC, LA, MA, CE, CM, MG.

27-28. idem plecti, OB, MA, MB, CM, CE (id), MC (id), V (id); id peti, OA; id pecti, LA (corr. pati).

29-30. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College