Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 289  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] renovari et deduci11 in aliam obligationem plures et unam, ut si pro12 pluribus
[002] debitis, causis, et obligationibus promittatur certa summa pecuniæ.>
[003] Item per novationem, ut si transfusa sit obligatio de una persona in aliam,
[004] quæ in se susceperit obligationem. <Interventu enim novæ personæ nova
[005] nascitur obligatio, et prima tollitur, sicut de constituta, ut si quis in se
[006] susceperit alterius obligationem. Item si ab una persona transfusa fuerit
[007] in aliam quæ obligari non possit, ammittitur, ut si in personam minoris a
[008] persona maioris. Item13 in novatione14 intervenire poterit fideiussor et
[009] pœna. Item sub condicione, ut si secundus bene solverit, alioquin durat
[010] prima.> Item per confusionem, ut si massa confusa fuerit cum alia ita
[011] quod non appareat. Item per interitum rei et speciei. In15 solutione tamen
[012] notandum quod prædicta vera sunt si corporale erat quod deductum fuit
[013] in obligationem. Si autem incorporale, sicut servitus vel aliud ius quod
[014] est incorporale, non poterit fieri inde solutio, cum res incorporalis traditionem
[015] non patiatur. Videtur tamen quasi traditionem fieri per cotidianam
[016] patientiam et per usum. Et in summa notandum quod eisdem modis dissolvitur
[017] obligatio, quæ nascitur ex contractu vel quasi, quibus contrahitur.
[018] Re, ut si res petenti restituatur. Verbis, ut si fiat in contrarium et contrariis
[019] verbis. Scripto, ut si cum scripserim me debere, scribat creditor se accepisse.16
[020] Consensu, ut si communiter consensum fuerit ex utraque parte,
[021] recedatur a contractu per communem dissensum utriusque et non alterius
[022] tantum. Traditione, ut si res tradita retradatur.17 Iunctura, ut si fiat contrarium.

Item oriuntur obligationes ex delicto vel quasi.


[024] ORIUNTUR etiam18 obligationes ex delicto vel quasi, ex maleficio vel quasi.
[025] Delicta vero et maleficia ex dictis et factis præcedentibus, quæ quidem distingui
[026] debent quo animo fiant et qua voluntate. Voluntas enim et propositum
[027] distinguunt maleficia, secundum quod inferius dicetur. Ex maleficiis autem
[028] procedunt crimina maiora vel minima,19 sicut crimen læsæ maiestatis, homicidia,
[029] furta vel20 rapinæ, et alia plura de quibus inferius dicetur. Item quasi
[030] ex maleficio transgressiones sive præsumptiones, ut si iudex scienter male
[031] iudicaverit, et huiusmodi. Item ex maleficio vel delicto procedunt iniuriæ et
[032] transgressiones. Iniuria autem dici poterit omne illud quod non iure fit.
[033] Transgressio autem cum modus et mensura non servatur. Et in his casibus
[034] f.101b] considerandum erit quo animo, quave voluntate quid fiat in facto
[035] vel in21 dicto,22 ut perinde sciri possit quæ sequatur actio et quæ pœna.



Notes

11. reduci, LA, MC.

12. Om., OC, MG.

13-14. item novatione, MA, MB, CE; item in innovatione, OB.

15. item in, OB, MA, MB, CE, MC; item, V.

16. recepisse, OB, MA, MB.

17. tradatur, OB, MA, MB.

18. Om., OB, MA, MB, CE, CM; autem, MC.

19. minora, V, MA, OC, MG, CM.

20. et, V, OA, LA, CE, OC, MC; om., MG.

21-22. iudicio, V, CM; fiat iudicio vel facto, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College