Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 28  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] naturali, per ius gentium auferri non potuit, licet per ius gentium fuerit
[002] obfuscata. Iura enim naturalia sunt27 immutabilia. Sed dic vere quod libertatem
[003] dat qui manumittit, licet28 non suam sed29 alienam. Dat enim quod
[004] non habet, sicut videtur in creditore, qui usum fructum constituit in re non
[005] sua. Iura enim naturalia dicuntur30 immutabilia, quia non possunt ex toto
[006] abrogari vel auferri, poterit tamen eis derogari vel detrahi in specie vel in
[007] parte. Item ex hoc31 iure gentium introducta sunt bella, cum ad tuitionem
[008] patriæ inducuntur32 a principe, vel propulsantur33 violentiæ. Ex hoc etiam34
[009] iure gentium discretæ35 sunt gentes, regna condita et dominia distincta. Et
[010] non sunt dominia de novo inventa de iure gentium, sed ab antiquo, quia in
[011] veteri testamento aliquid erat meum et36 aliquid tuum. Et unde tunc erat
[012] prohibitum ne fieret furtum, et etiam tunc præceptum ne quis mercenarii
[013] f.4b] sui retineret mercedem. Ex hoc etiam37 iure gentium, agris sunt
[014] termini positi, ædificia sunt collata et vicinata, ex qua collatione fiunt civitates,
[015] burgi et villæ. Et generaliter ius gentium se habet ad omnes contractus,
[016] et ad alia plura. Quæ autem sit longa consuetudo dicetur infra.



Notes

27. dicuntur, OB, MB.

28. sed, MG, CM.

29. Om., MA, MB, (+ OB).

30. sunt, MG, CM.

31. Om., MG, CM.

32. inducantur, CM, P; introducantur, MA; indicantur, MG, HA; dicantur, HB.

33. propulsentur, OB, MA, MB, Y.

34. autem, CM, CE (corr. etiam).

35. distinctæ, MA, P.

36. meum aliquid, OB, MB, Y.

37. autem, OB, MA, MB, MG, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College