Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 288  Next    

Go to Volume:      Page:    




Per quas personas adquiritur obligatio.


[002] VIDENDUM etiam30 per quas personas adquiratur obligatio. Et sciendum
[003] quod per procuratores et per liberos quos sub potestate nostra habemus.
[004] Item31 per servos proprios vel communes vel in quibus usumfructum habemus,32
[005] vel alios quos bona fide possidemus, dum tamen nomine33 nostro fuerint
[006] stipulati. <Et per nosmet ipsos, per34 filios nostros, et per35 liberos
[007] homines servientes nostros ex duabus causis, scilicet ex operis36 suis et re
[008] nostra.>

Quibus modis tollitur obligatio.


[010] VIDENDUM etiam quibus modis tollitur obligatio. Et sciendum quod tollitur
[011] quandoque per exceptionem multipliciter, ut si quis petat et alius doceat se
[012] solvisse. Item ratione pacti, ut si37 prius convenit ut peteret, postea ne
[013] peteret. Item per exceptionem doli vel metus, ut si extorta38 fuerit obligatio
[014] per dolum vel per metum. Item per exceptionem rei iudicatæ, ut si per
[015] iudicium recessum sit ab obligatione. Item per exceptionem iurisiurandi,
[016] cum delatum fuerit iusiurandum vel relatum et postea iuratum. Item per
[017] exceptionem præscriptionis propter defectum probationis, quia sicut tempus
[018] est modus inducendæ obligationis, ita et tollendæ per dissimulationem
[019] et negligentiam, et per consequens actionis quæ sub certis temporibus limi-
[020] f.101] tatur. Currit enim tempus contra desides et sui iuris contemptores.
[021] Item tollitur morte alterius contrahentium, vel utriusque, maxime si fuerit
[022] pœnalis et1 simplex. Si autem duplex, pœnalis et rei persecutoria, in hoc
[023] quod pœnalis est tollitur, et non extenditur contra heredes, nec datur heredibus,
[024] quia pœna suos tenet auctores, et extinguitur cum persona. Item
[025] tollitur cum sic sit extincta, quod nullæ remaneant eius reliquæ, sicut per
[026] veram solutionem quia soluto eo quod debetur, omnis tollitur obligatio,
[027] sive ipse solvat qui2 debet,3 sive alius pro eo, sive debitore sciente sive
[028] ignorante, et eo etiam4 invito. Item si reus solverit, fideiussor liberatur et
[029] e contrario. Item per acceptilationem,5 quæ dicitur imaginaria solutio, ut
[030] si dicatur, Omne quod tibi debui ex quacumque causa habesne acceptum?
[031] Et respondeatur vel6 scribatur,7 Habeo acceptumque fero. <Et in partem
[032] debiti poterit acceptilatio fieri, sicut in toto. Et possunt omnes8 res quæ
[033] aliqua9 ratione in stipulatione10 deducuntur, tolli per acceptilationem. Et
[034] eodem modo quo tolluntur per acceptilationem obligationes, ita poterunt



Notes

30. etiam est, V; est etiam, MB; est, CM.

31-32. Om., OB, MA, MB, CE.

33. Om., OB, OC, MA, MB, CE.

34. et, V, OC, MB.

35. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

36. operibus, V, MA, MB, CE, CM, MC, MG.

37. si quis, OC, MG.

38. exorta, V, LA, CM, MC (corr. extorta).

1. vel, V, OB, MA, MB, CE, MC.

2-3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. Om., OC, MG.

5. exceptilationem, OB, MA; exceptionem, MB.

6-7. Om., OB, MA, MB.

8. Om., OB, MA, MB.

9. alia, OB, OC.

10. stipulationem, OB, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College