Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 287  Next    

Go to Volume:      Page:    




Causæ quare inventæ fuerunt stipulationes et obligationes.


[002] INVENTÆ autem sunt huiusmodi stipulationes et obligationes ad hoc quod
[003] unusquisque sibi adquirat quod sua interest si contra ea agatur quæ in stipulationem
[004] deducuntur. Et si res in stipulatione deducta alii detur, nihilo-
[005] f.100b] minus19 intererit stipulatoris,20 quia ille qui promisit tenebitur
[006] ad interesse vel ad pœnam si pœna fuerit in stipulatione deducta. Per
[007] scripturam vero obligatur quis, ut si quis scripserit se debere, sive pecunia
[008] numerata sit sive non, obligatur ex scriptura, nec habebit exceptionem
[009] pecuniæ non numeratæ contra scripturam, quia scripsit se debere. Et non
[010] solum obligatur quis per verba, sed per scripturam et per litteras. Non ut
[011] litteræ quidem ipsæ vel figura litterarum obliget, sed oratio significativa
[012] quam exprimunt litteræ. Sed utrumque cooperatur ad obligationem, oratio
[013] significativa simul cum littera. Contrahitur etiam obligatio non solum scripto
[014] et verbis sed consensu, sicut in contractibus bonæ fidei, ut in emptionibus
[015] venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus et mandatis. Et
[016] ideo dicuntur obligationes huiusmodi contrahi ex consensu, quia neque
[017] scriptura neque præsentia semper est necessaria. Et notandum quod in his
[018] contractibus nominatis uterque obligatur alteri, sed in mutuo vel litterarum
[019] obligatione et aliis casibus21 pluribus, sicut in commodato et deposito et
[020] aliis huiusmodi [unus tantum obligatur alteri]. Et si non a principio tamen
[021] postea potest uterque incipere alteri obligari vel ratione expensarum et
[022] huiusmodi.

De obligationibus quæ quasi ex contractu nascuntur.


[024] DICTUM est22 de obligationibus quæ nascuntur ex contractu.23 Et sciendum
[025] quod quasi ex contractu nascuntur actiones, sicut negotiorum gestorum,
[026] tutelæ, communi dividundo, familiæ herciscundæ, actio ex testamento, condictio24
[027] indebiti,25 et huiusmodi.

De traditione et iunctura.


[029] DE traditione26 fiat ut supra in titulo de donationibus. Iunctura, ut si plura
[030] pacta de eadem re deducantur in stipulationem. Possunt plura pacta in
[031] stipulationem deduci sicut plures res, et si incontinenti adiciantur in initio
[032] contractus, insunt contractibus et legem dant eisdem et contractus informant.
[033] Si autem ex intervallo non sic.27 Ut si28 primo pactum intervenerit
[034] ne29 peteret, et postea de eadem re ut peteret, primum pactum per posterius
[035] eliditur, non quidem ipso iure sed ope exceptionis.



Notes

19. nihil, OA, LA, OC, CE, MG, CM, MC.

20. stipulatoriæ, OB, MA, MB; stipulatario, CE; stipulatorio, MC.

21. causis, OA, OC, LA, MG.

22. est supra, V, OC, MG.

23. contractu, nunc autem dicendum est de obligationibus quæ nascuntur quasi ex contractu., V.

24-25. conductio indebiti, MG; condictio indebita, MC; condicio indebiti, OB, MA, MB, OC, CM.

26. traditione et iunctura de traditione, OA, LA, OC, MG, CM, OB, MA, MB, CE, MC.

27. non sit, V, OA, OB, MA, MB, CE, CM, LA.

28. si in, OB, MB, CM, MA (--si); (ut si post factum, OA).

29. ut non, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College