Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 286  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nec secundum quod interrogatus fuerit, ut si quis decem aureos dari8 stipuletur
[002] et alius quinque promittat, vel si unus pure et alius sub condicione,
[003] stipulatio non valebit. <Item erit inutilis si quis ita stipulatus fuerit, Si
[004] navis venerit de Asia hodie dare spondes? quia præpostere concepta est.
[005] Sed tamen, licet præpostera fuerit, non erit reicienda.> Item non valebit
[006] si impossibilis adiecta fuerit condicio cui natura impedimento fuerit quod
[007] existat, veluti si dicat, Si digito cœlum tetigero dare spondes? Si autem
[008] sic, Si cœlum digito9 non tetigero, tunc valet, quia pure facta est et statim
[009] peti poterit.

Iudicialis stipulatio.


[011] IUDICIALIS etiam10 esse poterit stipulatio vel conventionalis. Iudicialis, quæ
[012] iussu iudicis fit vel prætoris. Conventionalis, quæ ex conventione utriusque
[013] partis concipitur, nec iussu iudicis vel prætoris, et quarum totidem sunt
[014] genera quot pæne rerum contrahendarum. De quibus omnibus curia regis
[015] se non intromittit,11 nisi aliquando de gratia.

Si res plures in stipulationem deducantur.


[017] SI cum res plures in stipulationem deducantur, promissor simpliciter respondeat
[018] sic, dare spondeo, propter omnes tenetur.12 Et si unam rem
[019] tantum ex pluribus se daturum promiserit, vel quasdam, obligatio in his
[020] contrahitur pro quibus respondit.13 Ex pluribus enim stipulationibus una
[021] vel quædam videntur esse perfectæ, et cum plures sint res, ad singulas
[022] responderi14 debere.15

Quis non possit stipulari.


[024] IN fine autem videndum quis non possit stipulari neque promittere, ut sciri
[025] possit quis possit stipulari. Et sciendum quod mutus neque stipulari potest
[026] neque promittere, cum loqui non possit, nec verba stipulationi congruentia16
[027] proferre. Quod quidem in surdo receptum17 est, quia is qui stipulatur verba
[028] promittentis et is qui promittit verba stipulantis audire oportet, nisi sit
[029] qui dicat quod hoc facere possint18 per nutus vel scripturam. Nec dicitur
[030] hoc de eo qui tardius audit, sed de eo qui omnino non exaudit. Et quod per
[031] scripturam fieri possit stipulatio et obligatio videtur, quia si scriptum fuerit
[032] in instrumento aliquem promisisse, perinde habetur ac si interrogatione
[033] præcedente responsum sit. Furiosus autem stipulari non potest nec aliquod
[034] negotium gerere, quia non intellegit quid agit. Eodem modo nec
[035] infans vel qui infanti proximus est, et qui multum a furioso non distat, nisi
[036] hoc fiat ad commodum suum et cum tutoris auctoritate.



Notes

8. dare, OB, MA, MB, CM; stari, LA.

9. Om., OB, MG.

10. autem, V, CM.

11. intromittet, OB, MB, CM.

12. tenentur, MG, LA.

13. responderit, MC, MG, CM; respondiderit, OB, MA, MB; reponderi deberet, OC.

14. respondere, V, OB, OC, MA, MB, CE, CM.

15. debet, V; deberet, OC.

16. contingentia, OB, MA, MB.

17. exceptum, V, OB, MA, MB, OC, CM, MG, CE, MC.

18. possent, OB, MB; possunt, MG, V; possit, OC, MC, CM; posset, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College