Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 285  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] interrogatione et responsione ut si dicatur, Promittis? Promitto. Dabis?
[002] Dabo. Facies? Faciam. Fideiubes? Fideiubeo. Et omnis talis stipulatio aut
[003] fit pure aut in diem aut sub condicione. Pure, ut si dicatur, tantam pecuniam
[004] dare spondes? sine aliqua adiectione25 diei vel condicionis, pecunia illa
[005] statim peti poterit. Sed si dies adiciatur quo solvi debeat, statim debetur,
[006] sed peti non poterit ante diem, nec etiam eo die, quia totus is dies relinquitur
[007] arbitrio solventis, nec certum non erit eo die solutum non esse, priusquam
[008] dies præterierit. Nec eodem modo recte petet quis, si quis hoc anno
[009] vel mense dare stipulatus est, nisi omnibus partibus præteritis anni vel
[010] mensis. Eodem modo si quis hominem vel fundum stipulatus fuerit, non
[011] recte petet antequam tantum spatium præterierit quod tradi possit.

Si fiat stipulatio sub condicione.


[013] FIT stipulatio aliquando sub condicione, ut si dicatur, Si Titius consul
[014] factus fuerit tantam pecuniam dare spondes? Et notandum quod in condicionali
[015] stipulatione tantum spes concipitur, et condiciones quæ ad præteritum
[016] vel ad præsens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem
[017] aut omnino non differunt.26 Ut si dicatur, Si talis vixerit,27 vel
[018] consul factus fuerit, dare spondes? nam si ita non fuerit, nihil valet. Si
[019] autem res ita se habeant, statim valet, quia ea quæ per rerum naturam certa
[020] sunt statim non morantur28 obligationem, quamvis apud nos incerta fuerint.

Facta in stipulationem deducuntur.


[022] FACTA etiam29 in stipulationibus deducuntur, ut si facta fuerit stipulatio
[023] aliquid fieri vel non fieri, quo casu optimum erit pœnam adicere ne quantitas
[024] stipulationis sit in incerto, vel necesse sit actori probare quid eius inter-
[025] f.100] sit. Et tali modo adiciatur pœna, Et si hoc factum non erit, tunc
[026] nomine pœnæ tantum dare spondes? Item loca deducuntur in stipulationem,
[027] ut si dicas, existens Exoniæ,1 Hodie Londoniæ dare spondes? talis
[028] stipulatio erit inutilis nisi tempus adiciatur quo fieri possit id quod deducitur
[029] in stipulationem, quia omnino erit impossibile, ac si quis rem promitteret
[030] quæ in rerum natura non esset, vel esse non posset, vel si rem sacram
[031] vel publicam quæ non est in alicuius bonis. <Item si de una re senserit
[032] stipulator et de alia promissor, non valet, non magis quam2 si ad interrogata3
[033] non esset4 responsum. Item non valet si quis ita stipuletur5 quod quis
[034] homicidium perpetret vel furtum vel huiusmodi.> Item si quis stipulatus
[035] fuerit qui alium daturum vel facturum promiserit quam eum qui in potestate
[036] sua6 extiterit, vel si quis ad ea quæ interrogatus fuerit non responderit,7



Notes

25. condicione, OB, MA, MB.

26-27. differunt ut si talis vixerit, OB, MB, MA.

28. moriantur, OA, MG, CM, MC (corr. morantur).

29. autem, V, CM, MA.

1. Oxoniæ, OB, OC, MB, MG, CE, CM, LA, Y.

3. interrogatum, V.

2-4. quam si interrogata non esset, CE; quam interrogata esset, OB.

5. stipulatur, OB, MA, MB.

6. Om., OB, MA, MB.

7. respondit, OC, CE, MG; respondiderit, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College