Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 284  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] omnia dicuntur vestimenta pactorum. Re autem contrahitur obligatio
[002] veluti mutui8 datione quæ consistit in rebus quæ pondere, numero, mensura
[003] sunt. Pondere, sicut in rebus quæ ponderantur. Numero, sicut pecunia
[004] numerata. Pondere, ære, argento et auro. Mensura, sicut in vino, oleo, frumento.
[005] Quæ res autem in appendendo,9 numerando, metiendo10 in hoc dantur
[006] ut statim fiant accipientium. Quia mutuum proprie dicitur id quod ex
[007] meo fit tuum, et quandoque non eædem res sed aliæ eiusdem naturæ redduntur
[008] creditori. Is11 autem cui res aliqua utenda datur, re obligatur quæ commodata
[009] est. Sed magna differentia est inter mutuum12 commodatumque,13
[010] quia is qui rem commodatam accepit14 ad ipsam restituendam tenetur vel
[011] f.99b] eius pretium, si forte incendio, ruina,15 naufragio, aut latronum hostiumve
[012] incursu, consumpta fuerit vel deperdita, subtracta vel ablata. Et
[013] qui rem utendam accepit,16 non sufficit ad rei custodiam quod talem diligentiam
[014] adhibeat qualem suis rebus propriis adhibere solet, si alius eam
[015] diligentius potuit custodire. Ad vim autem maiorem vel casus fortuitos
[016] non tenetur quis nisi culpa sua intervenerit, ut si rem sibi domi commodatam
[017] secum detulerit17 cum peregre profectus fuerit, et illam incursu hostium
[018] vel prædonum vel naufragio amiserit, non est dubium quin ad rei
[019] restitutionem teneatur. Commodata autem res dicitur ad commodum data,
[020] et proprie intellegitur commodata cum nulla mercede accepta res utenda
[021] datur. Gratuitum enim debet esse commodatum, et si merces intervenerit
[022] potius dici debet18 locatio et conductio quam commodatum. Is apud quem
[023] res19 deponitur re obligatur, et de ea re quam accepit restituenda tenetur,
[024] et etiam ad id si quid in re deposita dolo commiserit. Culpæ autem nomine
[025] non tenetur, id est desidiæ vel negligentiæ, quia20 qui21 negligenti amico rem
[026] custodiendam tradit, sibi ipsi et propriæ facilitati22 hoc debet imputare.
[027] Creditor qui pignus accepit re obligatur et ad illam restituendam tenetur,
[028] et cum huiusmodi res in pignus data utriusque gratia, scilicet debitoris,
[029] quo magis pecunia ei23 crederetur, data sit, et creditoris, quo magis ei in
[030] tuto sit creditum, sufficit ad illius rei custodiam exactam diligentiam adhibere.
[031] Quam si præstiterit et rem casu amiserit, securus esse poterit nec
[032] impedietur creditum petere. Verbis contrahitur obligatio per stipulationem.
[033] Est enim stipulatio quædam verborum conceptio quæ consistit ex24



Notes

8. in mutui, V; (vel mutui, LA, MB).

9. apponendo, OC; apprehendendo, MG; aperendo, CM.

10. mestiendo, OA, OB, MA, MG, CM, Y; mestiantur, MB; mensurando, OC.

11. item, OB, MA, MB; his, V, OC, CM; si, MG.

12-13. mutuum et commodatum, MG, MA, OB (commodatumque).

14. accipit, OB, MA, MB, Y, CM.

15. Om., OB, MA, MB.

16. accipit, OB, MA, MB, Y.

17. tulerit, LA; tulit, MC.

18. debeat, OB, MA, MB.

19. Om., OB, MA, MB, CE, (+ Y).

20. Om., MA.

21. Om., OB, MB.

22. facultati, OB, MA, MB (corr. facilitati); fatuitati, V.

23. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

24. in, OB, MA, MG, CE, Y; om., OC (+), MB, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College