Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 283  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel diurnum, sicut prædonem vel alium, et ubi32 licebit unicuique se sine
[002] iudicio vindicare, hoc excepto, quod si tales vivi capiantur, vita et mors et
[003] membra pertinent ad regem. Item quod sibi debetur ponitur ad differentiam
[004] criminalium actionum, quibus non solum mihi debitum persequor,33
[005] f.99] sed cuilibet de populo propter pacem regis34 et communem utilitatem.

Unde actio oriatur.


[007] VIDENDUM est etiam unde actio oriatur. Et sciendum1 quod ex obligationibus
[008] præcedentibus tamquam a matre filia. Obligatio autem quæ est mater
[009] actionis originem ducit et initium ex aliqua causa præcedente, sive ex2 contractu
[010] vel quasi, sive ex3 maleficio vel quasi. Ex contractu vero oriri poterit
[011] multis modis, sicut ex conventione, per interrogationes et responsiones, ex
[012] verborum conceptione quæ voluntates duorum in unum trahit consensum,
[013] sicut sunt pacta conventa, quæ nuda sunt aliquando, aliquando vestita.
[014] Quæ si nuda fuerint exinde non sequitur4 actio, quia ex nudo pacto non
[015] nascitur actio. Oportet igitur quod habeat vestimenta de quibus inferius
[016] dicendum.5 Et huiusmodi causa ex contractu vel quasi semper erit civilis.
[017] Item nascitur obligatio ex maleficio vel quasi, et maleficium provenit ex
[018] delicto et iniuria, quæ quidem sub se plures continet species, ut si quis
[019] crimen læsæ maiestatis commiserit, homicidium vel furtum et huiusmodi.
[020] Vel quasi ex maleficio, ut si iudex scienter male iudicaverit, obligatus esse
[021] videtur quasi ex delicto. Sed quia neque præcise ex maleficio, neque ex
[022] contractu obligatus est, et aliquid peccasse intellegitur, licet per imperitiam,
[023] ideo videtur quasi ex maleficio teneri.

Quid sit obligatio et qualiter contrahatur.


[025] CUM autem nascantur actiones ex obligationibus quæ ex contractu vel
[026] quasi substantiam capiunt, et non ex maleficio vel quasi, videndum est imprimis
[027] quid sit obligatio, et qualiter contrahatur, et per quæ verba, et per
[028] quas personas adquiratur obligatio et qualiter dissolvatur et tollatur, et
[029] qualiter cum fuerit dissoluta, renovetur, et qualiter in aliam personam
[030] transfundatur, et qualiter una obligatio in aliam mutetur. Et sciendum
[031] quod obligatio est iuris vinculum quo necessitate astringimur ad aliquid
[032] dandum vel faciendum, ut si quis ligatus fuerit et astrictus alicui6 ad aliquid,
[033] et ille alius ei ad aliud contraligatus. Est enim obligatio quasi contraligatio,
[034] et quatuor habet species quibus contrahitur et plura vestimenta.
[035] Contrahitur enim re, verbis,7 scripto, consensu, traditione, iunctura, quæ



Notes

32. non, V, OB, MA, MB.

33. prosequor, MSS. var.

34. regni, OB, MA, MB, CE, Y.

1. sciendum est, V.

2. Om., OB, MA, MB.

3. Om., OA, OC, MG, CM, MC (+ ex).

4. sequetur, OB, CE, Y, LA, MA, MB, MC.

5. dicendum est, V, MG; dicetur, OC.

6. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

7. verbo, OB, MA, MB, CE, Y, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College