Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 282  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ACTIONIBUS


f.98b] De actionibus et quid sit actio.


[003] DICTUM est supra de personis et rebus. Nunc autem dicendum est19
[004] de actionibus. Et videndum quid sit actio, et unde oriatur, et qualiter
[005] dividatur, et qualiter proponatur et intentetur, et qualiter proposita fundetur,
[006] et qualiter fundata probetur. Quid sit actio? Et sciendum quod
[007] actio nihil aliud est quam ius persequendi20 in iudicio quod alicui debetur.
[008] Ius autem ponitur ad differentiam eorum quæ21 non sunt iuris vel eorum22
[009] qui quamvis ius habeant et actionem, elidi tamen poterit per legitimam exceptionem
[010] contrapositam. Vel dicitur ius ad differentiam officii iudicis, quod
[011] latissimum est et non actio. Multa enim expediuntur per officium iudicis
[012] quæ non expediuntur iure actionis. Et ius non est ipsum officium, sed appellari
[013] poterit factum. Sed si sit qui quærat cur dicatur quis23 persequi per actionem
[014] cum proponat actionem iniuriarum, cum ibi ex officio iudicis summa
[015] constituatur, respondeo, Bene potest dici actio cum agitur ex iniuria, et est
[016] ratio, quia habet querens ius24 querendi et petendi et25 aliquid ei debetur.
[017] Si quæras quid, respondeo, Id videlicet quod querens æstimaverit. Nam
[018] antequam querens in iudicio conqueratur, æstimare poterit iniuriam sibi
[019] factam, scilicet quale damnum sustinuerit ex qualitate facti et iniuriæ
[020] enormitate. Quæ quidem æstimatio si iniusta fuerit vel superflua, bene permittitur
[021] iudici ex officio suo26 summam quam querens æstimavit27 moderare
[022] et minuere, non autem augere, nisi forte ita sit quod ille de quo queritur se
[023] gratis posuerit in voluntatem et gratiam conquerentis. Et quo casu æstimatio
[024] et taxatio erit in voluntate conquerentis, et aufertur iudici officium
[025] et potestas taxandi. Item dicitur persequendi.28 Hoc autem ponitur ad
[026] differentiam exceptionis, qua non persequimur29 alium, sed magis ab alio
[027] persecuti30 nosmet ipsos defendimus, licet in exceptione partes actoris sustineamus.
[028] Item de eo quod dicit in iudicio, hoc etiam ponitur ad differentiam
[029] eorum quæ non in iudicio sed extra persequimur,31 sicut furem nocturnum



Notes

19. Om., OC, MG, LA.

20. proseq., V, OB, MA, MB, MC, CE, MG, CM.

21-22. Om., OB, MA, MB, Y.

23. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

24. Om., OB, MA, MB, CE.

25. si, V; *(+ quod), Y.

26. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

27. æstimaverit, MSS. var.

28. prosequendi, V, MC, MG, CM, CE, LA.

29. prosequimur, V, MSS. var.

30. prosecuti, V, MSS. var.

31. prosequimur, V, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College