Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 281  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pratis, boscis, pascuis, et omnibus aliis commoditatibus exceptis parcis et
[002] vivariis de quibus nihil percipiet.5 Nihil enim amplius percipiet de piscibus
[003] et feris in parcis inclusis quam de animalibus et ovibus in ovilibus, eo excepto,
[004] quod si piscariæ ibi fuerint quarum commoditates dependent ex
[005] insidiis fortunæ, inde percipiet tertiam partem commoditatis, vel tertium
[006] piscem vel iactum retis tertium, secundum quod convenerit. Item assignanda
[007] erit ei tertia pars villenagii quod est quasi dominicum. Item tertia
[008] pars servitiorum liberorum hominum, et de quibus habebunt custodias et
[009] relevia, salvis tamen homagiis dominis capitalibus. Item habebit heredum
[010] maritagia. Item habebit eschætas sive venerint per6 defectum vel propter
[011] delictum, sed hoc non7 nisi ad vitam, quia post mortem pertinent ad heredem.
[012] Et generaliter omnes commoditates ex dote provenientes uxoris erunt
[013] quoad vixerit, nisi hoc forte8 auferat conventio specialis.

Quod dos libera esse debeat.


[015] ASSIGNATA9 dote libera debet esse dos. Nihil enim conferet uxor de dote sua
[016] ad debita mariti adquietanda, quia10 si peculium mariti non sufficiat ad
[017] debita, quidquid fuerit ulterius solvendum heredem et hereditatem onerabit.
[018] Item heres tenetur dotem suam defendere et warantizare, et pro ea
[019] sequi comitatus, hundreda,11 et curias dominorum. Ipsa enim ad alia intendere
[020] non debet nisi ut domui suæ disponat, et ut pueros suos si qui fuerint,
[021] nutriat et educat. Curiam autem suam propriam habere debet de placitis
[022] omnibus quæ ad ipsam pertinent terminanda. Placita vero per breve de
[023] recto placitari debent et terminari in curia heredis et waranti12 de dote sua,
[024] propter vinculum homagii quod inter liberos tenentes suos et warantum de
[025] dote sua non est dissolutum, et quia ipsa13 placitum super recto tenere non
[026] poterit, cum non habeat nisi liberum tenementum. Item nec pertinent ad
[027] ipsam placita quæ pertinent ad coronam pro iustitia et pace domini regis,
[028] quia nullus huiusmodi placita placitare poterit nisi hoc eis14 specialiter concessum
[029] fuerit, sicut iustitiario domini regis, sicut placitum per breve de
[030] recto, visus franci plegii, placitum de vetito namii, si latro fuerit iudicandus,
[031] vel si15 transgressum sit contra assisam16 domini regis: huiusmodi17 vero
[032] placita18 non pertinent ad dotem. Alia vero placita quæ pertinent ad dominum
[033] fundi19 placitare poterit in curia sua.



Notes

5. recipiet, MG, CM, Y.

6. propter, V, Y.

7. non est, OB, MG, Y, CM.

8. Om., OB, MA, MB.

9. assignata vero, MG, CM.

10. quod, OB, MA, MB.

11. hundredas, V; hundredam, LA; hundredorum, OB; hundreda, OA, MC, CE; hundred., MSS. var.

12. waranti sui, V, MG.

13. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM.

14. ei, MG, CM, Y.

15. Om., OB, MA, MB.

16. assisas, V, OA, CE, LA, OC, MC.

17-18. huiusmodi placita, OA; huiusmodi nec plac., MG.

19. feodi, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College