Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 280  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] indivisibile sit et sectionem sive divisionem non patiatur, nullam partem
[002] habebit, sed satisfiat30 ei alibi ad valentiam. Item nec de aliquo quod de
[003] consuetudine dividi non solet. Quia esto quod vir non haberet nisi unicum
[004] manerium, sive illud fuerit caput baroniæ vel non, uxori non assignabitur in
[005] tertia parte31 aliquid de capitali mesuagio. Ipsa enim nihil capiet de capitali
[006] mesuagio sive unus sit ibi heres sive plures, quia ipsa partem non capit,32
[007] sicut facit coheres particeps cum coherede33 participe. Nihil enim capiet
[008] de capitali mesuagio secundum quod vallatum fuerit et inclusum fossato,
[009] haya, vel palatio. Et de hac materia inveniri poterit de termino Sanctæ
[010] Trinitatis anno regis Henrici septimo, comitatu Essexiæ, de quadam Idonea
[011] petente dotem. Item nec de aliquo quod infra clausum34 contineatur, sicut de
[012] gardinis, servoriis, vel vivariis. De huiusmodi vero si fuerint extra, erit inferius
[013] dicendum quid iuris. Sed cum nihil capere possit de capitali mesuagio,
[014] et ipsa sine mesuagio esse non debeat, eligat ipsa de villenagio35 honestum
[015] aliquod et quod competens ei esse videatur,36 et inde se teneat contentam.
[016] Si autem nullum mesuagium inveniatur in villenagio, tunc provideatur ei
[017] in loco competenti quædam platea quæ ei sufficere possit ad mesuagium
[018] ad valentiam tertiæ partis, scilicet in latum et in longum, et non ad valentiam
[019] ædificiorum, et fiat mesuagium de bosco communi. Si autem nullum
[020] sit mesuagium de villenagio nec aliquid in dominico ubi fieri possit mesuagium,
[021] tunc de necessitate recurrendum erit ad capitale mesuagium, sicut
[022] in burgagiis ad liberum bancum. Et hæc omnia vera sunt nisi37 ab initio velit
[023] heres ei gratis partem concedere de capitali mesuagio, quod bene licitum
[024] f.98] erit cum heres hoc voluerit. Item si in eodem manerio1 in quo tertia2
[025] pars erit ei assignanda fuerint plura capitalia mesuagia, duo vel plura, ipsa
[026] ad minus unicum habebit, dum tamen heres habeat electionem. Si autem
[027] nominatim et integre dotata fuerit de aliquo manerio, vel qualitercumque
[028] dotata fuerit, si convenerit inter ipsam et heredem quod habeat aliquod
[029] manerium integre pro dote, illud totum3 habebit cum mesuagiis et aliis
[030] pertinentiis, nisi aliquid fuerit specialiter exceptum, vel nisi valor excedat
[031] dotem rationabilem. Item cum assignanda fuerit ei tertia pars facta assignatione
[032] de mesuagio, assignetur ei tertia pars de omni quod vir4 tenuit in
[033] dominico secundum statum præsentem in terra arabili, secundum quod
[034] fuerit culta vel inculta, seminata vel non seminata, et si fuerit seminata
[035] vel non seminata nihil dabit pro cultura. Item assignetur ei tertia pars de



Notes

30. satisfaciat, V, OB, MA, MB, CE, Y, MC; statim faciat, MG, CM.

31. parte sua, V, OA, LA, MC.

32. capiet, OB, MA, MB.

33. Om., Y; herede, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

34. clusum, MA, LA, MG.

35. villenagiis, V; villenagio, OA, LA, OC, MC, CE; villenag., MSS. var.

36. videat, OB, MA, MB.

37. ubi, MA, CE, MC.

1-2. manerio ubi tertia, MG, Y, CM.

3. tenementum, CE, Y; tenementum totum, CM, MG (ten. cum.).

4. vir suus, OA, LA, MC, OC, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College