Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 279  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] catione vel15 sine16 expressione, dum tamen sine exceptione, bene poterit
[002] ecclesiam conferre cum vacaverit et quotiens vacaverit. Sed illam dare non
[003] poterit loco religioso vel alibi antequam vacat, et sit17 in possessione præsentandi,
[004] quo magis impediatur præsentatio heredis18 et waranti sui, quod
[005] si fecerit heres restituetur19 ad seisinam præsentationis suæ vel antecessoris
[006] sui per assisam, quod si præsentaverit uxor in viduitate sua post mortem
[007] viri qui dotavit,20 vel si nupserit secundo, et ipsi simul dederint advocationem
[008] loco religioso vel alicui privatæ personæ, per hoc auferetur seisina
[009] præsentationis suo waranto, et warantus post mortem uxoris non audietur
[010] nisi tantum super proprietate per breve de recto. Et quo casu donatarius
[011] warantum vocabit donatorem vel eius heredem, ut excambium consequatur.
[012] Sed quid si cum21 uxor secundum virum supervixerit et advocationem petat
[013] f.97b] per breve de ingressu, eo quod viro suo contradicere non potuit in
[014] vita viri, nec finis nec cirograffum intervenerit in curia regis? Quæritur an
[015] audiri debeat. Et videtur quod sic, sicut de quacumque alia re. Item si cum
[016] ipsa22 petere inceperit23 per breve de ingressu, warantus suus similiter agere
[017] incipiat per breve de recto, uxor in hoc casu erit præferenda. Et si illa
[018] obtinuerit, per hoc ius waranti reformabitur ei,24 ut eandem seisinam quam
[019] uxor habuit,25 habeat warantus post mortem uxoris. Et si in probatione
[020] iuris defecerit uxor, videtur quod remanere debeat actio waranti usque
[021] ad mortem uxoris, ac si esset si ipsa per se in viduitate sua post præsentationem
[022] dedisset advocationem. Et longe aliud est dare ecclesiam quam dare
[023] advocationem, quia qui advocationem dat, transfert ecclesiam et ipsum ius
[024] præsentandi, scilicet seisinam cum fuerit in seisina præsentandi. Si autem
[025] ecclesiam dederit quis alicui qui ad præsentationem admittatur, retinet sibi
[026] seisinam præsentandi et ius patronatus, cuicumque sic facta fuerit donatio,
[027] privatæ personæ vel loco religioso, in proprios usus vel alio modo. Item
[028] esto quod primus vir qui dotavit26 nominatim cum advocatione vel alio
[029] modo ut prædictum est, in vita sua advocationem dederit alicui loco religioso,
[030] heres eius cum obierit tenetur advocationem illam quam antecessor
[031] suus incumbravit deliberare si possit,27 vel ei satisfacere ad valentiam si non
[032] possit: et si illam uxori deliberaverit28 illa poterit ad ecclesiam illam præsentare
[033] si vacaverit. Et sive vacaverit sive non, post mortem uxoris advocatio
[034] illa ad domum religionis revertetur, propter donum primi viri quod
[035] firmum esse debet. Cum autem de tertia parte dotata fuerit et tota dos
[036] vacaverit, sive in uno manerio sive in pluribus, de nullo quod de sui29 natura



Notes

15. ecclesiæ vel, LA, MC.

16. Om., OB, MA, MB.

17. sic, OB, MG, CM.

18. Om., OB, MA, MB.

19. restituatur, OB, MA; (-- quod si . . . sui, MB).

20. dotaverit, OB, MA, MB, MG, Y, CM; dotavit eam, V, CM.

21. Om., OB, MA, MB.

22. ipse, MG, CM.

23. ceperit, V, OA, LA, CE, MC.

24. Om., OB, MA, MB, Y, MG.

25. habuerit, MSS. var.

26. dotaverit, MG, CM.

27. posset, OB, MA, MB.

28. deliberavit, OB, MA.

29. sua, V, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College