Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 27  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad omnem creaturam rationalem vel irrationalem. Sunt tamen quidam qui
[002] dicunt2 quod62 neque voluntas neque motus ius naturale vel4 gentium3 dici
[003] possunt, quia facti sunt, voluntas tamen vel motus sunt instrumenta, per6
[004] quæ ius naturale vel iustitia aperiunt vel ostendunt suum effectum.7 In
[005] anima enim sunt virtutes et iura. Et illud forte apertius dicetur, ius naturale
[006] esse8 debitum quoddam quod natura cuilibet repræsentat. Item dicitur
[007] ius naturale ius9 æquissimum, cum dicitur lapsos minores secundum
[008] æquitatem restitui.

Quid sit ius civile.


[010] IUS autem civile, quod dici poterit ius consuetudinarium, pluribus10 modis
[011] ponitur. Uno modo pro statuto cuiuslibet civitatis. Alio modo dicitur ius
[012] civile id quod non est prætorium, et quandoque detrahit vel addit iuri naturali
[013] vel gentium, quia aliud ius quandoque11 in civitatibus ex consuetudine
[014] more utentium approbata, quam extra, cum12 observari debeat talis13 consuetudo
[015] pro lege. Item appellari potest ius civile omne ius14 quo utitur civitas,
[016] sive sit naturale, sive civile, sive gentium et15 huiusmodi.16

Quid sit ius gentium.


[018] IUS autem gentium est17 quo gentes humanæ utuntur, et quod a naturali
[019] iure recedit,18 eo quod ius naturale omnibus animalibus commune sit, quæ in
[020] terra, quæ19 in mari nascuntur, et quæ in ære. A iure enim gentium descendit
[021] maris et feminæ coniunctio, et fit per mutuam utriusque voluntatem,
[022] quæ matrimonium appellatur. Corporalis tamen coniunctio factum est,
[023] nec proprie dici poterit ius, cum ipsum sit corporale et videatur. Iura autem
[024] omnia sunt incorporalia et videri non possunt. Ab eo tamen iure descendit
[025] liberorum procreatio et educatio. Hoc autem ius gentium solum hominibus
[026] commune est, veluti20 erga21 deum religio, ut22 parentibus et patriæ pareamus,
[027] ut vim atque iniuriam propulsemus. Nam iure hoc evenit ut quod
[028] quis23 ob tutelam sui corporis fecerit, iure fecisse æstimetur. Item cum inter
[029] homines24 cognationem25 quandam constituerit natura, consequens est hominem
[030] homini insidiari nefas esse.

Quid sit manumissio.


[032] MANUMISSIONES autem iuris26 gentium sunt. Est autem manumissio datio
[033] libertatis, id est detectio, secundum quosdam, quia libertas, quæ est de iure



Notes

2-3. Om., OA, OB, HA, MB, (+ MA), MC, MG, CE, LA, OC; sic, V, P, Y.

4-5. Om., MG, CM.

6. secundum, MG, CM.

7. effectum sive officium, P; effectum sive effectum, HA; officium alias effectum, Y.

8. est, OB, MA, MB, Y, P (corr. esse).

9. vel, MG, CM.

10. et pluribus, OB, P.

11. Om., OB, MB.

12. tamen, OB, MA, CM, MG, V.

13. Om., OB, MG, CM.

14. illud, MG, CM.

15-16. Om., MB, OB (+).

17. Om., OA, LA, MG, CM.

18. procedit, V, OB, MB.

19. et, OB, MB.

20. nulli, LA; verbi, OC.

22. et, OB, MB.

20-21. unde ergo, MG, CM.

20-21. unde ergo, MG, CM.

23. ius, OA, CE (corr.).

24-25. h.(eos) constitutionem, MG, CM.

26. iuris, OA, LA, CE, Azo; iure, MB, MG, CM; iur., OB, Y, OC, P, MC; a iure, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College