Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 278  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tate tertiam habere debeat præsentationem. Sed refert ad hoc qualiter sit
[002] dotata et dos ab initio constituta. Si autem de tertia parte et non sit nisi uni-
[003] f.97] cum manerium et una advocatio, vel si ibi sint plura maneria et
[004] plures advocationes, nihil petere poterit uxor de advocationibus ratione suæ
[005] tertiæ partis, nisi in ipsa dotis constitutione vel assignatione specialiter convenerit
[006] quod aliquid inde habere debeat, et est ratio. Esto quod quis1 habeat
[007] manerium aliquod2 integrum3 cum advocatione ecclesiæ, et inde partem
[008] dederit tertiam vel dimidiam vel minimam uni, et postea alii alteram partem,
[009] et sic successive pluribus usque ad unam acram, vel etiam minimam
[010] partem, dum tamen aliquid retinuerit, licet quælibet pars magna sive
[011] minima data sit cum omnimodis pertinentiis suis, donator semper advocatione
[012] integre retinebit nisi specialiter cum aliqua particula transferatur.
[013] Et sive donatio facta fuerit simul et semel et una die,4 uni vel pluribus vel5
[014] successive. Et unde cum tertia pars ubique constituta sit et assignata uxori
[015] nomine dotis, nulla facta mentione de advocatione, nihil transferri poterit
[016] de advocatione cum tertia parte assignata pro dote. Et unde non poterit
[017] uxor aliquid petere de advocatione ex tali dotis constitutione, nisi inde
[018] aliter specialiter convenerit in ipsa constitutione vel assignatione, quod tota
[019] advocatio transferatur cum parte assignata. Si autem dotata fuerit de aliquo
[020] manerio integre6 ad quod pertinuerit advocatio, cum omnibus pertinentiis
[021] suis sine aliqua retentione vel7 exceptione, advocatio transit cum
[022] universitate et ipsa re, cum specialiter retenta non sit nec excepta. Et
[023] eodem modo fiat si pro tertia parte fuerit ei aliquod manerium cum pertinentiis
[024] assignatum. Item esto quod quis ita dicat in donatione sua, Do tali8
[025] manerium tale cum omnibus pertinentiis suis, videtur per hoc9 omnia transferre
[026] ad donatarium, et advocationem si ibi fuerit. Si dicat postea, excepta
[027] tanta terra ad opus meum, cum igitur ab initio totum transferat10 et ab illo
[028] toto certam partem extra capiat, [videtur11] quod advocatio non revertatur
[029] ad ipsum cum parte excepta: sed verum est quod debeat donatario
[030] remanere. Si autem sic dicat, Do tali tale manerium cum omnibus pertinentiis
[031] suis, nulla facta mentione de advocatione, et postea dicat, retenta mihi
[032] tanta terra, vel, præter tantam terram quam retineo,12 advocatio cum parte
[033] retenta remanebit donatori. Et illud idem erit, salva mihi tanta terra. Cum
[034] autem sic dotata fuerit ut prædictum est de tertia parte cum advocatione
[035] nominatim et expresse, vel cum13 de manerio integro14 expresse cum advo-



Notes

1. aliquis, MG, Y, CM.

2. Om., MG, Y, CM.

3. integre, OA, LA, OC, CE, MC.

4. Om., OB, MA, MB.

5. Om., V, CE, MG.

6. integro, MA; integr., OB, MB.

7. sive, MG, Y, CM.

8. tibi, LA, MA, MG.

9. hæc, MG, Y, V.

10. transferatur, OB, MB, MG, CM; transferantur, MA.

11. Om., OA, LA, OB, MA, MB, MC, MG, CM, Y, CE; ad, OC.

12. retinet, MG, CM.

13. Om., CE, MA, MB, Y, MG; (-- vel cum . . . expresse, OB).

14. integre, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College