[001] resistendi, quam si non habuerit et resistat per malitiam, omnia damna [002] restituet mulieri petenti secundum valorem totius dotis illam contingentis [003] a tempore mortis viri sui, et omne interesse quatenus sua interfuit dotem [004] suam habuisse usque ad diem quo seisinam suam per iudicium recuperaverit, [005] et nihilominus warantus in misericordia remanebit. Et illud idem erit [006] si cum tota dos vacaverit die quo maritus obierit, et nihil fuerit alienatum [007] in vita sua, si uxor se in dotem nominatam posuerit, et inde ante assignationem [008] eiecta fuerit, nec fuerit ei satisfactum sine placito et dilatione: et [009] hoc semper tenendum nisi heres vel custos iustam habeant causam resistendi. [010] Illud etiam erit si a tenemento quod ei assignatum est ad quarentenam [011] suam ante assignationem dotis eiciatur, infra quarentenam vel post. [012] Item illud idem si omnino extra teneatur quod non habeat ubi caput suum24 [013] reclinet.25 Si autem cum tota vacaverit et heres contendere nolit, sed [014] gratis et sine placito ei dotem restituere velit, videndum est quæ sint ei [015] nomine dotis restituenda. Et si de incerta parte fiat dotis constitutio ad [016] ostium ecclesiæ, de adquisitis et26 adquirendis, conveniens erit quod heres [017] ei assignet in dotem tertiam partem totius liberi tenementi, quod habuit [018] antecessor suus in dominico suo ut de feodo die quo eam desponsavit, et [019] ita in dominico et27 feodo quod eam inde dotare potuit. Et hæc vera sunt [020] nisi constitutio dotis alio modo tempore constitutionis ad ostium ecclesiæ [021] facta fuerit, et quo casu sequenda erit constitutio cum de ea constiterit. [022] Integre enim et non per particulas vel in parte28 fieri debet assignatio, [023] scilicet de omnibus terris et tenementis secundum modum constitutionis, [024] in dominicis, villenagiis, feodis militum, homagiis, et servitiis liberorum [025] hominum, in advocationibus ecclesiarum. Et secundum quod fuerit nominatim [026] dotata vel non nominatim, cum advocatione vel sine, et sive ibi sint [027] plures advocationes sive una, semper in constitutione dotis et in assignatione [028] erit inde habenda ratio, ut vel unam ex pluribus retineat vel quod ei [029] inde aliunde satisfiat29 ad valentiam, cum advocationes aliquando non recipiant [030] divisionem. Et semper tenendus est modus constitutionis. Et licet de [031] advocationibus in constitutione dotis nulla mentio facta sit nec in assignatione, [032] nec sit in hereditate nisi unica ecclesia, cum30 post mortem viri in vita [033] uxoris non debet31 heres de iure illam conferre sine assensu uxoris. Sed quid [034] si noluerit consentire? Heres qui duas partes habet in præsentatione præferetur, [035] quia quamvis ecclesia magni valoris extiterit, tamen32 occasione [036] dotis non dividitur, quia non patitur sectionem, et maxime quia ab antiquo [037] divisa non fuerit. Si autem de advocatione non sit mulieri aliter satisfactum, [038] videtur prima facie quod si in vita ipsius ter vacaverit, quod de æqui-