Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 276  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prædictum est. Et habeat rationabile estoverium suum interim de communi.
[002] Et pro dote sua cum fuerit deliberata, assignetur ei tertia pars totius
[003] terræ mariti sui quæ sua fuit in vita sua, vel alio modo satisfiat5 ei secundum
[004] quod ad ostium ecclesiæ dos ei fuit6 constituta, nec distringatur ad maritandum
[005] se dum vivere voluerit sine viro, et ita tamen quod securitatem faciat
[006] capitali domino quod se non maritabit sine assensu suo de quocumque tenere
[007] debeat, de domino rege vel de alio.

Qualiter dos fuerit ei assignanda.


[009] SI autem tota dos vacaverit, tunc infra quadraginta dies assignetur ei dos
[010] sua legitima,7 et secundum quod ad ostium ecclesiæ ei8 fuit9 constituta,
[011] secundum quod tunc fuerit culta vel inculta, cum fructibus et redditibus
[012] et omnibus aliis pertinentiis. Et nihil refundatur executoribus vel heredibus
[013] pro cultura et cura, quia antiquitus solet observari quod sicut uxor
[014] dotem suam recipit post mortem viri10 cultam vel incultam, ita post mortem
[015] uxoris solet restitui heredi culta vel inculta, quia de11 bladis et fructibus
[016] a tenemento non12 separatis non habuit uxor testamenti factionem. Sed
[017] nova superveniente gratia et provisione, sicut patet de provisionibus apud
[018] Mertonam, inter placita quæ sequuntur regem Henricum anno regni sui
[019] vicesimo,13 modo14 poterit uxor de fructibus et bladis, sive a solo separata
[020] fuerint sive non, testari et pro voluntate sua disponere. Si autem pars dotis
[021] vacaverit et pars non, tunc illam partem quæ vacaverit recipiet. Et non
[022] vacantem petat per actionem per breve de recto si voluerit, nisi de consilio
[023] duxerit ad tempus abstinendum, ne15 per receptionem partis16 sibi17
[024] præiudicet quantum ad exactionem residui, propter dilationem quæ evenire18
[025] poterit per breve de recto si aliquid inde reciperet,19 propter verba
[026] in brevi de dote contenta, scilicet et unde nihil habet, secundum quod inferius
[027] dicetur inter actiones de exceptionibus contra20 petitionem21 dotis. Cum
[028] autem nihil vacaverit tempore quo vir moritur, sed tota hereditas alienata
[029] extiterit in manibus aliorum, non habent tenentes necesse statim dotem
[030] f.96b] restituere nisi velint, cum iustam causam habeant resistendi et
[031] vocandi warantum suum,22 unum vel plures successive usque ad personam
[032] heredis et waranti uxoris de dote sua, infra quod tempus non tenentur
[033] mulieri ad restitutionem damnorum vel expensarum. Qui quidem cum
[034] warantizaverit, statim dotem restituat mulieri nisi iustam causam habuerit23



Notes

5. satisfaciat, V, OB, MA, MB, CE, Y, CM, OC; satisfactum, MG.

6. fuerit, MA, CE, MG, CM, OC.

7. Om., OB, MA, MB.

8. Om., V, MG.

9. fuerit, OC, MG, CE, LA.

10. viri sui, OB, MA, MB.

11. si de, MG, CM, Y.

12. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

13. XV, XVIII, XV alias XVIII, MSS. var. (v. vol. I, p. 137).

14. Om., OA, LA, OC, CE, CM.

15. nisi, OB, MA, MB, MG, Y, CE.

16. pars, OB, MA, MB, MG.

17. Om., OB, MA, MB.

18. venire, OC, OD, V.

19. recipiat, V; recipiet, OB, MA, MG; receperit, CM.

20-21. Om., OB, MA, MB.

22. Om., OA, LA, OC, OB.

23. habeat, MG, Y, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College